Y

YACHT. Haec plerumque ab iis, qui tempore aestiuo in actis sunt seu in mari lauantur, uel ab iis qui excursionis causa lembis lusoriis aliisue nauigiis  uehuntur, in undas inconsiderate proiciuntur. 90(4)L307.-
YÉTI. "Yeti", homo niualis, perhibetur existere. 88(1)L57.
YEUX. Oculos conicere in aliquem. Oculos circumferre. In omnes partes aciem (oculorum) intendere. Oculorum aciem alicui praestringere. Omnium oculos (et ora) ad se conuertere. ¶Oculos / aures / animum aduertere ad aliquid (*animaduertere in aliquem). Oculi in uultu alicuius habitant. Oculos figere in terra(m). Pasci / oculos pascere aliqua re. Coniuere in aliqua re.  Oculos deicere / remouere ab aliqua re. Abire ex oculis / e conspectu alicuius. Venire in conspectum alicuius. Se in conspectum dare alicui. Fugere alicuius conspectum / aspectum. In conspectu omnium. Omnibus inspectantibus. Non apparere. ¶Oculis / ante oculos (animo) proponere aliquid. Ante oculos uestros res gestas proponite. Cernere et uidere aliquid. Oculis mentis uidere aliquid. Omnia uno aspectu / conspectu intueri. ¶In oculis aliquem ferre. Aliquis est mihi in oculis. ¶Conspici / conspicuum esse aliqua re. ¶Oculos / lumina amittere. Oculis priuare aliquem. Luminibus orbare aliquem. Oculos captum esse. Oculos operire (morienti). ¶Caecatus / occaecatus cupiditate / stultitia. LPB28. ¶Limis ait oculis. ATM 11.- In Alicia obtutum figit. ATM 12.
YOGOURT. Lac coagulatum Turcicum. 97(2)L161.
YUPPIES. Duo uiri et mulier sedeunt in caupona et loquuntur de suis professionibus. "Ego," ait primus, "inter iupos (<-us) me numero, hoc est, ut scitis, illi qui Iuuenes, Vrbani, Professionales sunt." "Ego," ait secundus, "in numero DuMeSiPuorum sum, hoc est, ut scitis, illi qui Duplices Mercedes habent, Sine Pueris". Cum mulier nihil dicebat, eam rogauerunt "et tu, quid te esse putas?" Quibus illa: ego tantum FEMINA sum, hoc est, ut scitis, illae quae a uiris Futuuntur, quae uestras Epulas parant, quae Matres puerorum uestrorum sunt, quae Innumerabilia uobis pro Nullis faciunt et quas uos aliquando Amare dicitis. W991105.

2003 05 12


HOSPITIBVS SALVTEM
SIGLA
NEXVS alibi in tela
A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z