U
ULCÈRE. Peritissimi quidam Britanni
machinulam
inuenerunt, aptam ad medendum ulceri (<ulcus -eris) stomachi.
89(4)L276.
ULTIMATUM. Duobus diebus ante extrema condicio
("ultimatum" appellant) a Cosilio Securitati tuendae posita exierat. 91(1)L33.
Un. À moins qu'on ne veuille le souligner, unus est omis avec annus, mensis,
dies,
hora et uerbum. LPB21.
UNISEX. Vestimenta utrique sexui apta.
96(3)L2257.
UNIVERS. Voir Monde.
UNIVERSITÉ. Voir École.
URANIUM APPAUVRI. De missilibus uranii pauperati:
Exercitus consociationis NATO inter bellum Balcanicum abhinc duos annos
gestum
proiectilibus uranio pauperato instructis usus est. …Itaque moderatores
complurium
nationum occidentalium interdicendum esse censent, ne uranium
attenuatum
in armis fabricandis iam usurpetur. NL010119.
U.R.S.S. Moritur "Unio Rerum Publicarum
Socialisticarum
Souieticarum", "Communitas Ciuitatum Sui Iuris" nascitur.
92(1)L35.
USINE. Tot amnes, tot flumina turbidos uoluere
fluctus
cernimus sentinis ueneniferis infectos, quae ergasteria euomunt copiose.
93(2)L131.
USTENSILES. Apud unumquemque catinum, ponit
poculum,
cultrum, cochlear, fuscinulamque. LSP60.
UTÉRUS À LOYER. Quid uero sentis de
donatione cellularum genetiuarum (gametes etiam uocantur) atque de
"uteris
conducticiis"?
UTILITÉ. Vsui / ex usu esse. Vtilitatem
afferre
/ praebere. Multum / nihil ad communem utilitatem afferre. Rationibus
alicuius prospicere / consulere // aduersare / officere / obstare.
Commodis alicuius seruire. Commoda alicuius tueri. ¶Aliquid in
usum suum conferre. Omnia ad suam utilitatem referre. Meae rationes ita
tulerunt. Fructum (uberrimum) (alicuius rei) capere / percipere /
consequi ex aliqua re. Fructus ex hac re redundant in / ad me. Aliquid
ad meum fructum redundat. ¶Quid attinet + inf. Cui bono? ¶Res
repetere. Res restituere. LPB56. ¶Voir Tort.
2005 12 05