HYGINVS GARCÍA ANTICARIENSIS

CVICVMQVE ES,
HOSPITAE HVMANISSIMAE
AVT
HOSPITI HVMANISSIMO

SALVTEM PLVRIMAM DICIT

imago



Ego atque meus catus,
Pangur, ut est nuncupatus,
Consectamur sub lucerna
Mures ille, ego uerba:

Malo enim meis libris
Insudare manuscriptis;
Mauult Pangur munus suum,
Muricidi cati lusum.
 

Domi ergo considentes
Atque praedas expetentes
Exercemus nostras artes,
Suas quisque agens partes.

Cellam laete habitamus
Qui per noctem uigilamus
Indagantes tamquam fures
Sapientiam et mures.

(Latinitas 1987 (3) 09, p.225)

Duo habui linguae Latinae magistros qui Latinitatis amorem mihi mouerunt: quorum priorem, Dominulam Conchitam Luque, cui "di formam dederunt", pulchram uultu, corpore formosam, uenustam ingenio, plus curae habui quam Latinitatem. Tum undecimum annum agebam ego, ea circiter uicesimum quintum. Pro mea Dulcinea eam habebam, propter eius amorem, Domini Quixoti instar, hunc et illum falacem et dolosum de ea male dicentem uerberabam aliquando, saepe uapulabam ab ista minima atque inculta plebecula qui odio flagrabat et Latini et Latini magistrae et "Latini magistrae simioli", ut notabar. Conchitae tamem pulchrus risus, maximo puncto "decem" mihi assignato, omnia mea uulnera sanabat.

Postea, cum iam septemdecim annos natus eram, magister alter carissimus mihi fuit Dominus Antonius Magariños, uir religiosus et quam doctissimus qui, etsi (uel potius quia) seuerus erat, bona disciplina nos continens, bene nos educabat. Eius scholae de Sallustii Bello Iugurthino admirationem mouebant tribus uel quattuor discipulis, fastidium plerisque, mihi tantum Latinitatis amorem, ut nunc, sexagesimum iam agens annum, scribere coner lingua illa Latina quam animo fingo formositate Dominulae Conchitae Dominique Antonii sapientia.

Quod cum tempto, multum legere debeo notasque inscribere in machina mea computatoria de quattuor difficultatibus quae me impediunt: difficultas scilicet

1) reperiendi locos quibus innumerabiles leges grammaticas (morphologiae, syntaxis) describuntur: has leges grammaticas sub uocabulis crassioribus typis scriptis inuenies Francogallice, eheu, explicatas;

2) reperiendi uocabula ad res recentes nominandas: quae e commentariis quibus titulus est "Latinitas" praecipue excipiebam; nunc, Tela Totius Terrae contacta, "Retiarium", "Nuntios Latinos", "Gregem Latine Loquentium" percontor, cuius sodalibus, a quibus permultum mutuatus sum, multas gratias ago;

3) reperiendi adiectiua, uerba, quae his uocabulis conueniunt: quamobrem sententias potius quam singulas uoces plerumque transcribo;

4) discendi antiquorum scriptorum consuetudines et mores scribendi; magnae utilitati mihi sunt "Phraseologie" (Anglice "Latin Phrase Book") Caroli Meißner, ac manifesto, Caesaris Ciceronisque opera… sed "ultra posse nemo obligatur".

Cum iam circiter ducentae paginae in machina computatoria mea collectae erant, persuasus sum paginarum copia Latinarum quae in interrete reperi linguae studium Latinae nondum ubique extinctum esse measque notas, si Telae mandarem, fortasse utilitati fore nonnullis praeter me.

Atqui quonam sermone has notas in Telam Totius Terrae emittere debebam?

Vtrum isto "Totius Orbis" sermone Anglico? Legere possum, sed eo scribere nescio.

An sermone patrio meo Hispanico? Eum Fracogallico maluissem. Tamen, maxima pars materiae qua utor Francogallice conscripta est. Facultate enim apud Vniuersitatem Complutensem adepta Philosophiam docendi, non autem quotidie edendi, inopia fui factus "perfuga oeconomicus" (ut dicitur probitate politica) coactusque ibi quaerere patriam ubi bene futurum esset. Ac, Deo gratias, bene mihi fuit in Quebeco Canadae, cuius sermone Francogallico loquor abhinc sex et triginta annos, ubi nunc fruor annuis professoris munere functi: qui tot annos "nouas methodos docendi" irridens dignus fui cicuta, Prytaneo uescor!

Vt uerum loquar, uniuscuiusque sermonis patrii dignitatem seruandi linguaeque colonialismum prohibendi causa, has notas nullo alio sermone nisi lingua auxiliari internationali Esperanto conscribi oportebat; timens autem ne e uita exeam antequam tantum opus perfecerim, necessitati cedo Tibique eas offero tales quales sunt mihi nunc utilitati, in lingua haud quidem uniuersali, sed tamen haud minus ad humanitatem exculta quam quauis alia, spe fretus fore ut Tibi quoque utiles sint.

Quod si ita est, laetabor. Si minus, ignosce: mihi non est in animo adiuuare nec tirones nec doctores, sed eos qui, ut ego, iam possunt Latine legere scribereque conantur.

Vtrocumque modo, cura ut bene ualeas.

Almae, in die 17 Octobris 2000.


SIGLA
NEXVS alibi in tela
A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z