S

SAC À COUCHER. Saccus dormitorius. 0302Iu6.
SAC À DOS. thorax laneus et paenula e re plastica, in sacciperio [< -ium] dorsuali, semper quasi itineris comite, condita, si forte frigus ingruit aut de caelo decidit pluuia. 96(3)L261.
SAC À ORDURES. quisquiliarum saccum plasticum nigrum scissum ad puellarum papillas pudendaque celanda praebere possum. W040515.
SAGACITÉ. Magnus auunculus meus, usu peritior ingeniique acumine praeditus, sagax, emunctae naris uir… 99(1)L71.
SAISONS. COMMVTATIONES TEMPORVM QVADRIPARTITAE. Verno / aestiuo / auctumnali / hiberno tempore. ¶Ineunte / primo uere. Ver appetit. Suauitas uerni temporis. ¶Summa aestate / hieme. Hiems subest. Hiemem tolerare. LPB21.
SALLE D’ATTENTE. Oecus proficiscentium. DIL.
SALUTATIONS.-Aue Caesar, morituri te salutant! -Heus tu, uetule Iuli! AGl42:3,1.- Vos ualebitis! -Vale tu, Cantorix. AGl42:3,1.- Valeas, ubicumque uersaris! W.- Vir amplissime atque ornatissime. W980220.- Hospites humanissimi, ciues ornatissimi. 90(3)L218.- Dominae, Domini.- Excultissimi Dominae et Domini. 95(2)L175.- Dignitates Eminentissimae et Excellentissimae, Dominae ac Domini honoratissimi. 96(4)L292.- Dominae dominique ornatissimi.- Dominae ac domini humanissimi. 97(3)L268.
SANDWICH. Similitudo farti pastilli [<-um] est effecta. 89(4)L276.
SANG. Sanguine manare / redundare. LPB29.
SANTÉ. À votre santé! Bene uobis, bene mihi 90(2)L86. ¶Bona / firma / prospera ualitudine esse / uti. Firma corporis constitutio / affectio. ¶Valetudini consulere / operam dare. LPB36.
S.A.R.S. siue seuerum acutum respiratorium syndroma. NL030516.
SATELLITE ARTIFICIEL. Dzochar Dudaiev..., ope satellitis artificiosi nuntium edens, fidentius negauit perituram esse Tzetzeniam. 95(1)L57.
SAUVER. Titinum necaturi sunt. Quomodo eum seruabo? IN9:1,1.
SAVOIR. Faire savoir. Multi enim …certiores facti sunt 89(1)L9.-  ¶Domaine, champ de compétence Prouincia / campus disciplinae. DIL. ¶Voir Connaître.
SAVON de toilette Estne tibi sapo ad munditiem aptus? -Hunc quoque, Domna, habeo. Vt sol nubes, sic sapo "Lunae Lux" sordes depellit. LSP242.
SAXOPHONE. Recte ergo Villelmus Clinton, ad conuentum illum proficiscens, ex America saxophonum, quo delectatur, secum tulisse uidetur.
SÉCHOIR. machina siccatoria. 95(2)L142.
SÉCOURS. Poste de ~ Etenim non erat ei tempus locum promptae curationis adeundi. 95(3)L233.
SCANDALE. explicantur... res insignis infamiae, quae non solum popellum sed etiam proceres oblectant. 95(2)L143.
SCAPHANDRIER. Vrinator -oris. DIL.
SCIENCE-FICTION. Non agitur de commenticia scientia futurorum, sed de re certa ac uera. 93(4)L351.
SECONDE. Franciscopolis… per XV temporis puncta est uehementer concussa. 89(4)L276.
SECOURIR quelqu'un Auxiliari, opitulari, succurrere, subuenire alicui. GL101.
SECRÉTAIRE. Egomet munere uiri ab actis seu Secretarii sum functus. 93(3)L163.- Administram agnosco dactylographicae artis peritam 92(4)L341.
SÉCRÉTION. Ab homine uirus transit ad hominem sanguine, cuius guttulae e cute, ueluti manuum, sunt uisae exire, uel alio quouis corporis eiectamentum seu effusione ("Eiectamentum" est id quod eicitur; cf. Tac. Germ. 45. Minus apte induci uidetur uerbum "secretionis", cuius uis est: seiunctio, separatio). 95(3)L232.
SÉCURITÉ. In tuto esse. In tuto collocare aliquid. LPB53.
SENS. Sensus sani / integri / incorrupti. Sensibus praeditum esse. Sensibus percipi. Sensus mouere / pellere. ¶Res sensibus / oculis subiectae. Res quas oculis cernimus. Res externae. ¶Sub sensum / sub oculos / sub aspectum cadere. Sensibus / sub sensus subiectum esse.  ¶Sensu audiendi carere. Pulsu externo / aduenticio agitari. . Aliquid sensus iucunditate perfundit. Aliquid a sensibus meis abhorret. ¶Seuocare mentem a sensibus. LPB29.
SENTIMENTS. Voir Antipathie, Colère, Faveur, Obséquiosité, Peur, Reconnaissance, Sympathie, Tendresse.
SÉPARATISTE. Secessionis studiosus. DIL.
SERRE. Vitreae olerum cellae. 96(4)L349.- ¶Effet de ~ Etenim propter "effectum caldariae herbarum cellae", quem dicunt calor orbis totius duobus gradibus, quattuor decimis additis, ut praeuidetur, augebitur. 96(1)L65.- Nemo fere hic est quin de "effectu uiridarii" non loquatur deque calefactione orbis terrarum. W001107.- Causa temperaturae ita auctae, uerisimiliter est effectus thermocepicus. NL031003.
SERGENT. Decurio 89(4)L275.
SERINGUE. Qui interdum eo progrediuntur audaciae ut siringas quibus sunt usi, in labris aquae lustralis lauent. 91(4)L295.
SEUL, UN SEUL.

I) VNVS
 A) au singulier:
  i) un, un seul: Vna legio;
  ii) ne… qu'un: Vnus manet;
  iii) jusqu'au dernier: Omnes ad unum;
  iv) un (n'importe qui): Vnus de / e multis;
  v) un (le même): Vno tempore;
 B) au pluriel:
  i) avec les noms sans sing.: "un seul": Vnae litterae;
  ii) les mêmes, les seuls: Vnis moribus uiuunt. Vnis Suebis concedere;
 C) + superlatif: entre: Vir unus (omnium) sapientissimus.
II) SOLVS: seul, unique: Solus ex toto collegio.
III) Renforcés:
 A) Vnus solus (un seul… uniquement): Vnus est solus inuentus qui…;
 B) Nemo unus (pas un seul)
 C) Vna atque eadem causa (une seule et même). GC80.
SEX-SHOP. Taberna machinamentorum amandi. W001130.
SHIATSU. Extremis (sumis) digitis alicuius corporis pressio. W.
SHILLING. Venit autem pretio sex sillingorum. 89(1)L44.
SHORTS. in Visconsinia homines iam breuissimis bracis induebantur. 89(1)L43.
SI. Si jamais… in Lingones contendit… ut, si quid etiam de sua salute ab Haeduis iniretur consilii, celeritate praecurreret. BG 7,9,4.- ¶Voir Condition.
SIDA. syndrome comparati defectus immunitatis.89(1)L46.

SIESTE. Ex inuestigatione in Hispania facta patet meridiatione [-o, -onis] maximum quadraginta minutarum cerebrum et musculos recreari. NL010831.
SIGNATURE. subscriptionem ad "firma" significandam optime selegisti…, nos quoque nominis subscriptio / obsignatio. 93(2)L152.
SIGNIFIER. eho! quid hoc sibi uult? AGl22:2,1.- Quid hoc rei est? LPB87.
SILENCE d'une minute. per minuti spatium siluerunt. 89(1)L48. ¶Loi du ~ Nec licet obliuisci incolas saepe eiusmodi bellatoribus fauere, eos iuuare, etiam solo consensu ac taciturnitate. 95(1)L58.
SITUATION. Spectare in / uergere ad orientem / occidemtem (solem). Orientis / occidentis (solis) terrae / partes / regiones / gentes. Orientalis, occidentalis. Terrae septemtrionibus subiectae. Terra australis. Spectare inter occasum solis et septemtriones. Germania quae / Germaniae ea pars quae ad orientem / occidentem uergit. Est a septemtrionibus collis. ¶Situs loci. Natura loci. Opportunitas loci. Opportuno loco situm / positum esse. ¶Vrbs situ ad aspectum praeclara est. Vrbs in sinu sita est. Oppidum mari adiacet. Oppidum colli impositum est. Oppidum monti subiectum est. Villa tangit uiam. ¶Promunturium in mare procurrit. Promunturium superare. Paeninsula in mare excurrit / procurrit. LPB9.

SKATE-BOARD. Voir Planche à roulettes.
SKI. Nartae -arum. Nartare. Nartator. DIL.- Prolatoria. Foederatae Phylarchiae Arabicae nouum genus ludicrae corporis exercitationis inducere statuerunt…: nartationem in arenis. 89(3)L182.- uiri… nartis prolabebantur. 93(2)L141.- Montes scandi et per niues nartis lapsa sum. LSP216.- Nix enim hieme alta cadens candidos praebet campos ubi iuuenes, assulis ligneis pedibus aptatis, uarie ludunt et certamina ponunt celeritatis. 94(4)L298.- uictoriam Finnis Jani Soininen desultura nartatoria parauit, quae facta est in suggestu minore. Etiam descensu per tumulos acrobatico nartatores Finni rem bene geserunt. 98(3)L268.- Tibi sciscitanti de uerbi "narta" origine libenter obicio quae in lexico a u. d. Du Cange conscripto inuenire ualui, cum alia lexica quae inspexi de hac re omnino sileant: "Narta. Species solearum lignearum quibus in transmittenda glacie altissimisque niuibus utuntur Scricifinni aliaeque gentes finitimae. Nil aliud sunt, ut Hofmannus exponit, quam lignum tenue et longiusculum, anteriori sui parte incuruum, in cuius medietate ansa est ex corio, cui pes inseritur, subiecta ex contorto uimine alia, qua posteriora pedis firmantur. W001211
.
¶PISTE. Iter narticum. DIL.
¶STATION DE ~ Albertus [sollicitabat] ut… in celebri statione nartatoria secum degeret. 94(1)L37.
¶TÉLÉSKI. Id uero populi multitudini molestiam plerumque non exhibet, quia in montana concurrunt, qui ludicra exercitatione nartatoria delectantur; ubi uero ii ad inferiorem stationem anabathri nartatorii densantur, frigida tempestate exspectare coacti donec pendulam arripiant sellulam, qua ad summam decliuitatem ferantur. 96(3)L251.
SLIP. Mirabar, cur … mater mea … subligaculo tantum, et eo exiguo, tecta in ora apricaretur 88(2)L159.
SLUM. …aduenit… in urbis sordem et faecem, ubi homines in putore et caeno degunt. 97(3)L255.
SOIF. Siti cruciari / premi. Sitim colligere. Sitim haustu gelidae aquae sedare. ¶Voir Faim.
SOIRÉE. Voir Party.
SOLEIL. Coup de ~  Volo unguentum... contra solis exustione. LSP252.
SOMMEIL. Somno captum / oppressum esse. ¶Cubitum ire. Somno / quieti se tradere. Artus somnus aliquem complectitur. ¶Arte / grauiter dormire [ex lassitudine]. Sopitum esse. In lucem dormire. Per somnum. In somnis. Per quietem. In quiete. In somnis uidere aliquid / speciem. In somnis uisus (mihi) sum uidere. Species mihi dormiente oblata est. Somnium uerum euadit. Somnium interpretari. Somniorum interpres / coniector. Somniare de aliquo. ¶Somnum capere non posse. Curae somnum mihi adimunt. Curae dormire me non sinunt. Somnum oculis meis non uidi. ¶Somno solui. E lecto / e cubili surgere. (E) somno excitare. Dormientem excitare. LPB37.
SONAR. instrumento sub aqua sonos emittente, repercusos excipiente… usi. 94(2)L131.
SONDAGE D'OPINION. Institutum demoscopicum Gallupianum, percontatione peracta, nuntiauit quinquagesimam secundam partem ciuium pro centum regis consilio fauere. 90(2)L125.
- In demoscopiis [<-ium] antea factis duae partes ciuium rem publicam democraticam monarchiae praeferre uidebantur. NL99112.- Recenti opinionum perscrutatione probatum est quattuor iuuenum qui nunc sunt partes amicitiam putare summum esse in uita bonum. 0011Iu6.-
SONDE SPATIALE. Siderale instrumentum exploratorium. DIL.- Ordo Europaeus spatio cosmico inuestigando (ESA) suam expeditionem in aliam planetam incohauit, cum proprium percontatrum spatiale ex Cazastania ad stellam Martem uersus emisit. NL030606.
SONNETTE. Tintinnabulum tinnit. 92(2)L99.- Electricum tintinnabulum. 95(2)L142.
S.O.S. seruate animas nostras. 94(4)L314.- Succurrite! IN50:3,3.
SOU. ne teruncium quidem habebimus. IN24:3,4.
SOUCIER, ne pas s'en ~. Medici uerba non curo IN2:3,5.-
 Non flocci facere.
Souhait et regret: Propositions désidératives.

I) Désir possible (souhait):
 A) au présent: prés. de subj.: Quod di omen auertant!
 B) au passé: parf. de subj.: Vtinam uere augurauerim!
II) Désir impossible (regret):
 A) au présent: imp. de subj.: Vtinam L. Caesar ualeret, Seruius Sulpicius uiueret!
 B) au passé: plusqueparf. de subj.: Vtinam filii ne degenerassent a grauitate patria! SOL4.
SOUHAITS ET VOEUX. Optima quaeque tibi opto.- Annum fortunassimum procedere ominor.- Omnia secunda, prospera, optima uobis exopto. W.- In limine anni 1989.i eneuntis mihi est pergratum Tibi omnia bona et prospera ex animo ominari. 89(1)L76.- Tibi quidem, omnia fausta ac fortunata ominor. 98(1)L74.- Die Natiuitate Christi Annoque Nouo omnia secunda, prospera, optima uobis exopto, praecipue autem salutem plurimam, pecuniam permultam, mentem bonam per totum annum atque postea, solem lucentem caelumque serenum, ueletudinem pertinacem.- Natalicia tibi atque tuis bene amice, et fauste eueniat tota futura tibi.- Vt dies festos futuros bene feliciterque peragatis, ex intimo corde uobis omnibus exopto. Annus 1999 bonus faustus felix fortunatus sit!- Omnibus sodalibus annum nouum bonum et fortunatum opto!. W.- ¶En buvant Bene mihi, bene uobis. Bene uos, bene nos.
- Pro uobis / te poculum extollo. W001220.¶Bon appetit Felix sit conuiuium! W010428.- Bene sapiat.- Bonam orexin. W000429.
SOULIERS. ~ pour sortir: Calcei noui mihi pedes urunt.- ¶Chaussure d'intérieur (pantoufle) Domi soleatus (<solea) et sine focali me quieturum esse sperabam. LSP122.
SOUPE. ede intritam tuam. Vndecima hora uespertina, dormire deberes. LSP234.-
SOUS-LIEUTENANT. Succenturio minor 89(4)L274.
SOUS-MARIN. eo sunt progressi ut naues subaquaneas… pararent. 94(2)L131.
SOUTIEN-GORGE.  Strophium -ii, n. DIL.- Mirabar, cur … mater mea … pectorali fascia deposita … in ora apricaretur 88(2)L159.
SOUVENT. Toties hoc dixit ut iam defessus sim. K3.
SPAGHETTI. Saepe ei pastam uermiculatam lycopersici liquamine conditam aliaque patriae suae propria irritamenta gulae apposuit. 95(1)L60.
SPORTS. Ludis et athleticis nimis delectaris. LSP200.- etsi... studium litterarum... a multis non flocci penduntur, tamen ludicra exercendi plurimi aestimantur. 94(4)L308.- Athletica certamina.- Ludicra corporis exercitatio. DIL.- Victor discedes! 0009Iu6.- Ego procul dubio uictor euadam. 009Iu12.- Praestantissimus athleta sum. 009Iu3.- Velitabulae regendae artis facile palmam feras!- Athleticae artes ualde diligo. 0009Iu7.- Quae ars athletica studium excitat tuum? 009Iu12.
SPRAY. Liquor nubilogenus. LRL.

STAGE. Stagium erat temporis spatium quod nouus canonicus in loco ecclesiae suae degere debebat. Vnde verbum postea significauit temporis spatium quo uirtutes probantur eius qui ad nouum officium accedit. W010523.
STATISTIQUES. Mense Augusto rationarium quoddam est editus, secundum quod... 96(3)L264.- Patet enim amplius nongentis milibus chiliometrum quadratorum, habitatur ferme nongenties centenis milibus incolarum, quorum uiceni ex centum in urbibus uitam degunt, sexageni quini agros colunt uel rem pecuariam faciunt, triceni teleuisorium possident, bini autocinetum, ut quaedam indicia statistica referam. 96(4)L330.
STÉRILISATION. usus in dies crebior sterilizationis, quae dicitur; uiros seu mulieres directo sterilitate, uel perpetuo, uel ad tempus afficere 87(2)L130.
STOP! Sistite Tzernobylum! 96(2)L162
STROBOSCOPIQUE. Cum uero ad huiusmodi musicam usus instrumenti stroboscopici accedit, quo lux et obscurum uelocissime alternantur, effectus perniciosus harum cantionum augetur magnopere: si enim alternatio fit intra breuissimum temporis spatium unius minuti secundi, facultas cursum dirigendi et sui ipsius temperatio plane amittuntur. 96(1)L78.
STUDIO, cabinet de travail. Vmbraculum PVL68.
Style indirect. Oratio obliqua. On rapporte les paroles ou les pensées de quelqu'un.

I) Proposition d'infinitif:
 A) avec verbes de "dire" et de "penser", et avec verbes impersonnels: sujet à l'acc. et verbe à l'infinitif, dont le sujet doit être exprimé: Putamus illum uirum esse bonum. Nuntiatur hostem adesse.
 B) "Espérer", "promettre", "menacer" demandent l'inf. futur: Spero me regressurum esse.
 C) Temps: il est le même que celui du style direct: Caesar per exploratores cognouit et montem a suis teneri et Heluetios castra mouisse.
II) Propositions qui seraient indépendantes dans le style direct:
 A) interrogatives à l'indicatif:
  i) interr. oratoire: infinitif: Quid ipsis inuium esse?
  ii) interr. réelle: subj: Quid metuerent? Voir Interrogation II B)
 B) à l'impératif ou au subj.: subj: Viderent (<uidete) ne quereretur. Eis dicebat ne sperarent (<ne speraueritis).
 C) sub. à sens conditionnel: inf. futur: Se non laturum fuisse (<non tulissem).
III) Subordonnées dans le style direct:
 A) en général, subj: Obsides, quos haberet, se redditurum dixit;
 B) renseignement de l'auteur: ind.: Aristoteles ait apud Hypanim fluuium -qui in Pontum influit- bestiolas quasdam nasci, quae unum diem uiuant;
 C) les subordonnées introduites par un relatif de liaison peuvent être à l'inf.: Mundum censent regi numine deorum, ex quo consequi ut (=et ex eo consequi).
 D) Dans la proposition infinitive le conditionnel se traduit:
  i) par le participe futur avec esse, s'il s'agit du potentiel: Credo eum uenturum esse, si possit;
  ii) par le participe futur avec fuisse, s'il s'agit de l'irréel
   a) et le présent: Credo eum uenturum fuisse, si uellet;
   b) ou le passé: Credo eum uenturum fuisse, si uoluisset.
IV) Consecutio temporum. La concordance de temps est d'ordinaire observée par les auteurs, si elle n'est pas sacrifiée à la variété ou la clarté. Voir Temps II).   GC277; GL157; LPC38; 42.
STYLO À BILLE. stilus sphaeratus; calamus birinus; sphaerigraphum 87(2)L159.- Graphium Biroanum: hoc graphium e nomine Ladislai Biro, uiri Hungari, qui id inuenit, nuncupatur. 95(3)L234.
SUBCONSCIENT. Anglica uoce subliminal, e fonte hausta Latino: sub-limen , significatur "stimulum" aliquem limen constientiae, qua homo est conscius sui rerumque habet notitiam, non superare, sed in penetralibus subconscientiae contineri 96(1)L75.
Substantives, propositions:

I) Avec verbes de sentiment, d'opinion, de volonté, impersonnels Voir Infinitif I E).
II) Interrogatives indirectes Voir Style indirect II A)
III) Subjonctif
 A) VT (NE), avec verbes
  i) d'intention: Orant ut sibi parcant;
  ii) d'effort: Perficit ut pecunias exigerent;
  iii) signifiant "il arrive que" (Voir Arriver).
 B) Sans VT: Fac me ames
 C) Ne (ut), avec verbes de crainte
  i) affirmatives: NE: Timeo ne uenias;
  ii) négatives: VT: Timeo ut uenias.
 D) Avec verbes d'empêchement, doute et refus: principale
  i) negative ou interrogative: QVIN ou QVOMINVUS: Non deterret sapientem metus mortis quin suis consulat;
  ii) affirmative: NE ou QVOMINVS: Casus quidam ne facerem impediuit.
IV) Quod
 A) en général, avec n'importe quel verbe: Multum ei detraxit inter eos uiuenti quod alienae erat ciuitatis;
 B) plus particulièrement avec de verbes de
  i) "dire": Praetereo quod eam sibi domum sedemque elegit;
  ii) d'affection: Ne mirere quod mulieres eum sequuntur;
  iii) impersonnels de hasard: bene (male, opportune, commode) accidit, euenit: Accidit perincommode quod eum nunquam uidisti. SOL6-9.
V) Voir Ordre, demande et défense II).
SUCRE. Et ministrabant unicuique nostrum quarto quoque die unam foedi nigrique panis libram, et theae ptisanam sine sacharo in situla magna. 90(4)L280.
SUICIDE. Voluntaria morte mori. Mortem sibi conciscere. Se uita priuare. Manus / uim sibi afferre. Vitae finem facere. Lucretia se (ipsa) interemit. Nunnulli semet interemerunt. LPB39.
Superlatif.

I) Le ~ s'accorde en genre
 A) avec son complément, qui se met
  i) au gén. partitif: Altissima arborum;
  ii) ex + abl.: Altissima ex arboribus. Indus (masc.) est ex omnibus fluminibus maximum (n.).
 B) avec son sujet, par attraction: Indus est omnium fluminum maximus.
II) Peut être renforcé: Inter flumina maximum. Pulcherrimus ante omnes. Oratio sit quam breuissima. Vnus omnium optimum. Vel minima sentire. Longe audacissimus. Fortissimus quisque. GL94.
SUPERMARCHÉ. amplas sedes rerum uenalium compilarunt… 92(2)L99.- Pantopolium -i. W.

Supin. S'emploie
I) en -um, pour indiquer le but avec les verbes de mouvement: Abii dormitum. Venerunt pacem petitum;
II) en -u, comme complément avec un adj. ou un nom indéclinable (fas, nefas) employé comme adj.: Mirabile dictu. Iucundus auditu. Incredibile dictu. Nefas est dictu. GL92; LPC82.
SUPPOSITIONS. Coniectura assequi / consequi. Aliquid coniectura colligere. Quantum ego coniectura assequor / auguror. Coniecturam alicuius rei facere / capere ex aliqua re. Aliquid in coniectura positum est. Aliquid coniectura nititur / continetur. Probabilia coniectura sequi. LPB80.
SURFEUR. Iuuenis quidam... in tabula uelifera exercitatus... ad deuersorium accessit. 96(2)L163.
SURRÉALISME. Tunc eam artis pingendi arripuit rationem, quae "superrealismus" appellantur et ex qua ea quae praeter rationem in animo percipiuntur, maiorem uim ueritatis habere putantur quam phaenomena, quae sub sensibus cadunt. 89(1)L45.
SYMPATHIE. Beneuolo animo esse in aliquem. Beneuolentiam habere erga aliquem. Beneuolentiam / fauorem / uoluntatem alicuius sibi conciliare / colligere (ex aliqua re). Beneuolentiam alicui praestare / in aliquem conferre. Beneuolentia aliquem complecti / prosequi. Gratiosum esse alicui / apud aliquem. In gratia esse apud aliquem. Multum ualere gratia apud aliquem. Florere gratia alicuius. Gratiam inire ab aliquo / apud aliquem. In gratiam alicuius uenire. ¶Gratiam alicuius sibi quaerere / sequi / aucupari. Studere / fauere alicui. Studiosum esse alicuius. Propenso animo / studio esse / propensa uoluntate esse in aliquem. LPB58.
SYNDICAT. A quibusdam opificum collegiis haud pauca operistitia hoc mense in Italia indicuntur. W001106.

 
2005 05 10 


HOSPITIBVS SALVTEM
SIGLA
NEXVS alibi in tela
A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z