P
PACIFISTE. Eius societatis asseclae praeterea
sunt non solum generaliter pacis amatores, sed irenistae.
95(3)L242.
PALÉONTOLOGUE. paleontologi, seu fossilium
inuestigatores. 94(2)L135.
PANORAMA, VUE. Prospectus magnificus! IN43:4,2.
PAPARAZZI. Diana una cum Dodi al-Fayed,
autocineto… summa uelocitate est uecta ut relatores photographos…
praecurreret. 97(3)L254.
PAPIER d'emballage. uideres… iurisque illa
uoluminum uim immensam… inuolucris officinarum dicari. Vt7,25-8,2.
¶~ mâché. Ibi effigiem Libertatis in
exemplum notissimae statuae, quae in portu urbis Noui Eboraci stat ad
auras, e charta macerata factam, erexerunt. 89(3)L180.-
PAPRICA CAYENNE. Capsicum. 92(4)L323.
PARACHUTE. Forsitan aeroplanigae decidiculo sunt
usi. IN11:1,3. Grex studiosorum artis ope
umbellae
descensoriae in terram delabendi 87(2)L144.-
PARACHUTISTE. Miles deciduus. DIL.- In
exercitatione internationali hominum deciduorum, Mauricius Brambilla,
iuuenis deciduus Italus, in maxilla graue uulnus accepit.
94(1)L45.
PARADE militaire. die VII Nouembris ostensionalis
pompa militaris duci solebat. 91(4)L297.
PARAMILITAIRES (troupes). Iam quarta insulanorum
pars siue ducenta milia hominum domum reliquisse aestimantur, ut
terrorem
gregum semimilitarium effugerent. NL990910.
PARAPLUIE. Umbella -ae. DIL.
PARC NATIONAL, ~ NATUREL. Societas rei oecologicae
sudiosorum omni ope est amnisa ut bisontes, quorum reliqui in Hortis
Nationalibus
asseruabantur, in herbidis campis iterum possent huc illuc oberrare.
93(4)L352.
- Moderatores trium terrarum Africae meridianae tractatui
subscripserunt,
ex quo maximum reseruatorium bestiarum ferarum in communi confinio
Mozambici,
Rei publicae Africae Australis et Zimbabuiae circa flumen Limpopum
conderetur.
NL021213.
PARESSE. Voir Apathie.
PARFUMERIE. Taberna unguentaria. DIL.
PARLEMENT. coetus popularium oratorum /
legumlatorum. 95(1)L52.
PARLER. Exprimer une pensée: dicere: Prius
petitori facio copiam dicendi 88(1)L21.- ¶Parler, jaser: loqui: Cum dico nihil istum… reliquisse, Latine me scitote,
non accusatorie loqui. Sig.2..- ¶Parler à quelqu'un:
alloqui, appellare.- S'adresser à: alloqui.- Faire un discours: orationem
habere. LPC252.
- ¶Des langues de vipère: Claudiam et Ceciliam
odi. Germanae sunt pestes: omnes et omnia semper rodunt. LSP114.
PARTENAIRE. alter connubii comparticeps 87(2)L127.
Participes
I) Construction:
A) Le part. peut s'accorder avec le sujet ou le comp. direct:
i) Capti duces trucidantur. Mille passus
progressus
ii) Troiam captam Graeci incenderunt. Captum
eum
interfecit.
B) Si le participe ne peut s'accorder ni avec le sujet ni avec le
comp. dir.: ablatif absolu (Voir Ablatif II D): Capta
urbe
progressus est. Regnante Tullo.
II) Participe présent: traduit une action simultanée
à celle du verbe principal, peu importe le temps de ce dernier:
A) Hoc iam moriens dixit.
B) Interfectus est uenans.
C) Nolentibus sequi militibus, mansit.
III) Participe parfait: le latin n'a pas de part. parf. actif.
A) Les verbes intransitifs n'ont pas de part. passifs: Caesar cum peruenisset
B) Les part. parf. des verbes déponents ont signification
active: Locutus. Mortuo Numa Tullus rex factus est.
C) Seule la conjugaison déponente possède toutes
les formes déclinables. LPC24; 26; 27; LSP107. PARTISANS. bellatores tecti. 94(1)L42.
PARTY. Hodie uespere apud auunculum Gregorium
saltationem instituemus. Exquisitae mensae apponentur in eisque cibi et
potiones maxima uarietate: acipenseris oua, pernae, crustularumque omne
genus. LSP114.- Magistratus, primores,
alii sat multi ad cenulam sine mensa, haud tenui apparatu instructam,
in domum… sunt uocati. 97(1)L56.- Noua
consilia capta sunt, ut tranquillitas ci uium restitueretur, quam
comissationes nocturnae… his annis magis magisque perturba uerunt.
NL990917.
- Comissatiunculas parare me iuuat: modi musici bene eligantur
oportet.
0011Iu3.-PASSAGE POUR PIÉTONS. Transitus peditum.
0302Iu6.- Transitus uirgatus / zebrinus. DIL.
PASSAGER. Vox megaphonii: Optimi uectores!
Testes primi eritis inauditi antehac experimenti: hic est enim uolatus
uectorius qui primus sine gubernatore fit. LSP268.
PASSE-MONTAGNE. non casside sed laneo totius
capitis tegumento induti, in siluas se absconderunt. 94(1)L42.
PASSEPORT. Optiones duo, stationem ibi agentes,
consistere me iusserunt. Vbi syngraphum, quo donatus eram, diligenter
exquisiuerunt.
89(2)L147.- Commune commeatus diploma est iam usu
receptu. 93(4)L354.- Diploma liberis commeatus.
97(1)L55.
PASSER. Passer devant le nez. Res aegre ferenda:
nasum meum meamque barbam praestringentes aufugerunt! IN29:1,1.
¶Qu'est-ce qui se passe? Quid acidit?
IN3:2,1.
PÂTES ALIMENTAIRES. Cum etiam dira fame
laboraremus, nobis uidebamur degustare in somniis segmenta oblonga
pastae uermiculatae rubro lycopersici suco et caseo puluuerato condita.
90(4)L279.-
PATINS. aquatica aranea in summa aqua leuiter
labitur ut agilis saltatrix patinis munita. 92(1)L42.- "cursus ad undecim oppida" a multitudine soleis metallicis
super glaciem prolabendi studiosa potuit instaurare. 97(1)L60.- Recentes lexicorum scriptores, eam soleam Latine
interpretantes, plura in medium proferunt
nomina: cuiusmodi sunt: solea ferrata, calceus ferratus uel ferreus uel
labilis, calopodium ferratum, crepida ferrea, diabathra, patinus…
pagopedilum (a
, id est glacies;
, antiquitus
,
id est solea); pagodromus est is qui pagopedilo prolabitur. ¶~
à roulettes Vrbana conuectione deficiente,
pueri
et adulescentes soleis subrotatis ferebantur. 96(1)L67.
PATRIE. (Vrbs) patria. Cuias es? Romae natus. (A)
Roma oriundus. Natione, genere Anglus. Ortus ab Anglis. Oriundus ex
Anglis.
PAUVRETÉ. Inopia alicuius rei laborare /
premi. Ad egestatem / ad inopiam (summam omnium rerum) redigi. Vitam
inopem sustentare / tolerare. In egestate esse / uersari. Vitam in
egestate degere. In summa egestate / mendicitate esse. Stipem
colligere. Stipem (pecuniam) conferre.
LPB55.
PAVANER, SE. At illi tamen tanquam natura non
errore praecellerent, attollunt cristas. Vt107,11.
PAVÉ. Vrbis tecta somniculosae uicorumque
silices graui meridies aestu premebat. 91(2)L118.
PAYS INDUSTRIALISÉS. Lutetiae Parisiorum
seuerus coetus est actus legatorum Ciuitatum machinali industria maxime
progressarum, qui de rebus oeconomicis, quae urgent, tractauerunt.
89(3)L183.- "Septem uiri magni", ut breuiter dicuntur,
id est principes
septem Ciuitatum machinali industria maxime florentium..., coetus
egerunt
Neapoli. 94(3)L217.
PEAUX-ROUGES. autochtones Indi Americani (Pelles
Rubrae). 95(1)L63.
PÉDANT. scribe simpliciter et sincere:
neque tamen nimium arcessite ita ut putidus dicaris. 89(1)L72.
PEINTRE EN BÂTIMENT. Dealbator-oris. DIL
PEINTURE FRAÎCHE. Color nuperrime indutus.
H1.
PELUCHE. Animal e gausapa animal uerum non est.
LSP344.
PÉNIS. Plerisque in Graeciae maribus nulla
coeundi uis erat, quam ob rem corpora cum uxoribus miscere semper
dubitabant, ne mentula repente languescerer neue a mulieribus suis
irriderentur metuentes.
97(1)L38.
PENSÉE. Animo / mente / cogitatione aliquid
comprehendere
/ complecti. In eam cogitationem incidere. Haec cogitatio subit animum.
Illud
succurrit mihi. Mihi in mentem uenit alicuius rei. Aliquid animo mio
obuersatur.
Aliquem ad eam cogitationem adducere ut…. Alicuius animum ab aliqua re
abducere. Cogitationem / animum in aliquid intendere. Omnes
cogitationes ad aliquid conferre. Mentem in aliqua re defigere. In
cogotatione defixum esse. Cogitationes in res humiles abicere. Alte
spectare. Ad altiora tendere. Altum / magnificum / diuinum suspicere.
Notiones animo / menti insitae / innatae. Intelligentiae adumbratae /
incohatae. Notionem / rationem alicuius rei in animo informare / animo
concipere. Cogitatione, non re. Comprehensum quandam animo speciem
(alicuius rei) habere. LPB76.-
¶Frater tuus doctior est quam existimabam. Exercitatio
corporis salubrior est opinione. PC199.
PERESTROÏKA. id est immutatio. 89(4)L278.
PERFECTION. Absolutus et perfectus. Omnibus numeris absolutus. Ad
summum
perducere. Perficere et absoluere. Ad perfectionem / ad summum
peruenire.
Absolutio et perfectio (summa perfectio).
Vndique expleta et perfecta forma. Species optima / eximia. Singularem
quandam
perfectionis imaginem animo concipere. Imaginem perfecti oratoris
adumbrare.
Ciuitas optima / perfecta Platonis. Illa ciuitas Platonis commenticia.
Illa
ciuitas, quam Plato finxit. ¶Specimen. Species. Forma. LPB77.
PERMANENTE (coiffure). Coma calamistrata. DIL.
PERSIL. petroselinum AGl7:1,2.
PERSONNAGES. ¶Donald Duck Donaldus Anas.
¶Dracula. Voir Vampire ¶Le
Petit Chaperon Rouge Cucullus Rubens.- "Cucullus" et
"cuculla" non proprie idem declarant. Nam "cucullus" est uocabulum
commune ommnibus idem ac Germanicum "Kapuze". "Cuculla" uero significat
uestem cucullatam quorundam monachorum, quod Germanice dicitur
"Mönchskappe". W971203.-¶Père Noël. Aliquot Patres Natalicii, ueste cuculloque rubris induti et
alba barba promissa, in pectus fluente (plerumque empticia) insignes,
tumultuantibus
et reclamitantibus sese sociarunt. 96(1)L69.- Munera
natalicia
dantur et accipiuntur, quae Pappus Natalis, quem in Lapponia Finniae
habitare
constat, pueris puellisque apportat. NL021227.
¶Popeye. Poppaedius spinaciis solis uescitur unde
uires suas fabulosas trahit. LSP469.
PERSONNE, RIEN. Adjectifs-pronoms
I) négatifs: ne demandent pas d'autre négation:
A) NEMO cantat
i) Nemo non uenit (tout le monde est
venu)
ii) Non nemo uenit (il n'est pas venu
grand monde)
B) NIHIL deest.
i) Nihil, nihil / (ad) nullam rem, nullius re,
nulli rei, nulla re. Ad nullam rem aptus. Mais
ii) Vir nihili. Nihilo doctior;
iii) rien d'autre que…: Nihil (aliud) nisi…
C) NVLLVM amicum habeo. Ad nullam rem aptus.
D) NEVTRA manuum ualida est
E) Voir Et VI A I b)
II) Sémi-négatifs: n'ont pas de sens négatifs,
mais ne s'emploient guère que dans des propositions
négatives ou de sens négatif.
A) QVISQVAM (ne s'emploi qu'au singulier):
i) Nunquam eum quisquam salutat.- Estne
quidquam
patria dulcius?
ii) Si quisquam alius (plus que tout
autre): Legendus est hic orator, si quisquam alius.
B) VLLVS: Sine ullo domino esse.
C) Voir Et VI A i b).
III) Syntaxe: Voir Indéfinis II).GC75.
PÉTARD. parui pyroboli chartacei sunt
displosi, artificiosi ignes
Bengalenses accensi, folliculi colorati in aëra emissi, cantibus
animi excitati. 90(3)L206.
PETIT-DÉJEUNER. nunc prandiculum
sumamus! AGl24:3,2.
PÉTROLE. Benzinium / benzinum-i
DIL.- Ciuitas illa, postquam improuisa prosperitate
uenditione olei terrigeni, quo abundat, est fruita, deinde, cum huius
pretium iaceret, in magnam difficultatem rei nummariae incurrit. 89(2)L128.
- Iam, quo ista omnia uehicula impelluntur, liquorem
ignarium redolent aurae 89(4)L299.- aut ignitio
aut petroleum te deficit LSP376. ¶PUITS DE PÉTROLE.
Quingenti…
putei seu fontes olei terrigeni qui sunt in Cuuaito, ab Iraquianis
accensis, flammas adhuc edunt. 91(2)L114.
PÉTROLIER. In nauigio petroleario lumina
ardebant.
91(2)L116.
PEU. Voir Beaucoup.
PEUR. Omnibus artubus contremiscere.
LPB24
PÉTARD. parui pyroboli chartacei sunt displosi,
artificiosi ignes Bengalenses accensi, folliculi colorati in aëra
emissi, cantibus animi excitati. 90(3)L206.
PHARMACIE. quot remedia ualidissima in
medicamentariis officiniis parata 91(3)L205.-
PHARMACIEN. Pharmacopolae, antequam munere suo
fungi possent, iusiurandum olim dare debebant. LSP250.
PHÉNOMÈNES NÉGATIFS. res
aduersae. Condicio prae se fert facies positiuas et negatiuas
87(2)L124.
PHONOGRAPHE. Hoc est grammophonium quod auunculus
mihi muneri obtulit. LSP270.
PHOTOCOPIES. ausus sum … quasdam pagellas …
photographice expressas mittere 89(1)L68.- cum
mihi donauerit exemplar Carminum Leonis XIII photographica arte
iteratum. 93(4)L378.- Photocopia, photocopiare.-
Photoapographum, photoapographere, taberna photoapographaria. W030902.
¶PHOTOCOPIEUR. Photomultiplicator
87(1)L52.
PHOTOGRAPHIE. Photographema-atis, n. DIL.- Inuenta sunt inuolucra pellicularum photographicarum….
90(4)L307.- Antiquissima urbs "Ubar"… e naui siderali
Americana,
cui nomen "Challenger" (Prouocatrix)… est photografice impressa.
92(1)L37.- Sarcophagum Capitolinum et oculis nostris
et maioribus
photogrammatis et translucidis imaginibus, quae diapositiuae audiunt,
ab
anno Domini MCMLXXXV totum inspeximus. 92(2)L99.-
¶Photographier. Nicolaus diurnarius eius [yeti,
hominis niualis] imaginem statim photographice imprimit. 88(1)L57.
PIANO. Suaues plectrocymbalo Agnetem modos
edentem, … audire uidebar. 89(2)L148.- plura
cantica miro modulamine Chopin composuit plectrocymbalum (uel clauile)
pulsando. W991017.- canitur fidicula uiolina,
clauicymbalo comitante. 91(4)L251.- Tu uero,
cur clauichordium potius elegisti? LSP38.
PIEDS. Ad pedibus alicuius accidere. Ad pedes
alicuius se proiecere / se abicere / procumbere / se prosternere. Ad
pedes alicuius iacêre / stratum esse / stratum iacere. Pedibus
obterere / conculcare. Quod ante pedes est / positum est, non uidere. LPB28.
PIÈGE. Murex ferreus. IN15:1,4.
PIGEONS VOYAGEURS. Columbae internuntiae a re
militari iam sunt demotae. 94(3)L213.
PIPE. Fumariolum iam impleui. Habes ignem?
-Doleo, optima domna, sed hoc est loculamentum fumatorium, ergo nobis
tabacum frui licet, respondet domnus, fumariolum tranquille accendens.
LSP148.- Fumisugium, quo fumum hauriebat, a labris
praeses amouit ac barbam trepide solliciteque manu palpare coepit.
97(1)L46.
- Tolkien… nicotinae usu saepe se delectabat per infurnibulum. W011122.
PISTE, TRACE. Titinusne uestigia nostra persequitur? …
Caute
agamus! IN10:4,4.
PIZZA. scriblita [Neapolitana] illa, quam "pizza"
appellamus quamque domi plerique Italorum edere solent… W990927.
PLACE d'une ville. Moscuae in Area Rubra. 91(4)L297.
PLAINDRE (SE). Conqueri, expostulare cum aliquo de aliqua re.
LPB66.
PLAISIR. Voluptates (corporis). Voluptatis / animi causa.
¶Voluptatem
ex aliqua re capere / percipere. Voluptate perfundi. Voluptatibus frui.
Voluptates
haurire. Se totum uolupotatibus dedere / tradere. In uoluptates se
mergere.
¶Homo uoluptarius. Deliciis diffluere. ¶Voluptatis illecebris
deleniri.
Voluptatis blanditiis corrumpi. ¶Animum a uoluptate seuocare.
LPB74. ¶avec ~. Ex his ea profluet
elegantia qua,
uel in doctis scriptis, omnes te libenter legent.
89(1)L72.- Hoc mihi magno gaudio est.
LSP9.
PLANCHE À NEIGE. Tabula niuialis. W001209.
PLANCHE À ROULETTES. Tabula rotalis. Solea rotalis.
¶Cassis.
Cubitorum / genuum tegimen. 0203Iu10.
PLANCHE À VOILE. Velitabula. 0009Iu7.
PLANEUR. Velivolum-i. DIL. PLAQUE
D'IMMATRICULATION. Notaculum permissionis. H173.
PLASTIQUE. Vincentius Mellana, cocaini negotiator
fraudulentus, eius ueneni chiliogramma, diligenter dispertitum et in
paruis excipulis re plastica inclusum, ore hausit et in stomacho
seruauit. 90(3)L205.
PLÂTRE. Quid tibi accidit? Cur crus gypso
alligatum es? LSP222.
PLAY-BOY. Diana una cum Dodi al-Fayed, amico
comite, muslimo Aegyptio, iuuene diuite et uoluptario, autocineto
Mercedonio summa uelocitate est uecta ut relatores photographos…
praecurreret. 97(3)L254.- Vir mulierosus.
0011Iu4.
PLEIN AIR. ut armenta sub diuo potuerint pascere. 89(1)L43.
PLEURER. Lacrimas / uim lacrimarum effundere /
profundere. In lacrimas effundi. Lacrimis perfundi. Lacrimis obortis.
Multis cum lacrimis. Magno cum fletu. Lacrimas tenere non posse. Fletum
cohibere non posse. Vix mihi tempero / me contineo quin lacrimem.
Lacrimas / fletum alicui mouere. Prae lacrimis loqui non posse. Hinc
illae lacrimae. ¶Lacrimula. Lacrimae simulatae. ¶Gaudio
lacrimare. LPB35.-
PLEXIGLAS.in casula subterranea e "uitro plexili"
habitauit. 89(3)L181.-
PLOMBERIE. Systema fistularum hydraulicarum
interius. H146.
PLONGER. Et nunc, mi amice, … in profundum
prosili! Desili! IN8:3,3. Fac desilias! IN9:1,2.
PLUIE. Imber tenet. Imbres repente effusi. ¶Après
la ~, le beau temps. Post nubila Phoebus.
89(1)L13.
PLUME-FONTAINE. Hic est papyrus! Visne atramentum
et calamum? -Gratias: mihi est stilographium.- Calamus fontanus.
LSP50.
PLURALISME. Legitimus pluralismus, qui dicitur 87(2)L127.
PLUS.¶Devant un verbe: plus ou magis; ¶devant un positif: magis;
¶JE DIRAIS MÊME PLUS….Equidem plura dicam.
IN4:4,1. ¶LE PLUS devant un verbe ou un positif: maxime.
¶PLUS… PLUS… Quo quis doctior, eo modestior est.
Vt quisque
est uir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur.
GC153.
PLUSIEURS. Voir Quelqu'un, quelque, plusieurs, beaucoup
PLUTÔT. Potius quam
I) De préférence à:
A) subjonctif: Pugna potius quam seruias
B) infinitif: Decet pugnare potius quam seruire
C) adjectif verbal: Depugnandum est potius quam
seruiendum.
II) Il est plus exact de dire: indicatif: Hostem
depresserat potius quam uicerat. GL156. POIDS. Quantum pendis? -Nonaginta sex kilogrammata. -Nimis grauis
es; nimium cereuisiae bibis. LSP112.
Point de vue. Gén. de ~: Maturus
aeui. Modicus laetitiae. GL90.
POINTS DE VUE. Rationem habera alicuius rei.
Respicere aliquid. Respicere ad aliquid. Quo in genere. Multis rebus /
locis. In utraque re. Ceteris rebus. Omni ex parte. In omni genere.
Omnibus rebus. Aliqua ex parte. Aliquatenus. ¶Res integra est. Res
mihi integra est. Integrum / causam integram sibi reseruare.
LPB45.
POISON. Dare uenenum in pane. Venenum sumere,
bibere. Veneno sibi mortem consciscere. Poculum mortis / mortiferum
exhaurire.
LPB40.
POISSONS (noms de ~). Quis... lucios, percas,
tincas, umbras, gobios, tructas, alburnos, siluros, leuciscos (quos
Graeci "leuki/skous" appellant), carpas, cyprinos, mestelas anguillas
tueatur? 95(3)L225.- Locusta marina. DIL.
POISSONS (noms de ~). Quis... lucios, percas,
tincas, umbras, gobios, tructas, alburnos, siluros, leuciscos (quos
Graeci "leuki/skous" appellant), carpas, cyprinos, mestelas anguillas
tueatur? 95(3)L225.- Locusta marina. DIL.
POLICE. POLICIER. in urbe principe, seditio
reclamantium et repugnantium est commota, qui lapidis in biocolytas
coniecerunt. 94(3)L223.- nisi statim silete,
publicos arcesso!
AGl23:3,1.- De securitatis urbanae cura,
custodia,
tutela et praesertim de uocabulo "astynomus" - linguis recentioribus "Polizist",
"agent de police", "policeman", ut uidetur - rogant
nonnulli
sodales, et cum eis ego. Sane quidem nihil quod idem ualeret habebant
Romani.
Plerumque "uigilem, uigiles" dicimus qui certe noctu saepissime
laborabant,
sed etiam interdiu ubi, exempli causa, uestimenta eorum qui
lauationibus
utebantur custodiebant. 'Praefectus uigilum' eis moderabatur. Quae cum
ita
sint, potissimum deligo uocem "uigil". In lexico "Helfer, Christian:
Lexicon
auxiliare, ed. 3., Saarbrücken 1991" inueni "custos publicus",
quae
uox mihi bene placet, nam uirum, qui interdiu et noctu laborat,
significat.
In eodem lexico etiam "biocolyta, -ae m." profertur. Sed cur e Graeco
fonte
hauriendum est, quamquam duo uocabula apta uere Latina exstant?
PÉTARD. parui pyroboli chartacei sunt
displosi, artificiosi ignes Bengalenses accensi, folliculi colorati in
aëra emissi, cantibus animi excitati. 90(3)L206.
¶GROUPE INTERVENTION GENDARMERIE NATIONALE. manus
publicorum custodum nationalium propere interuenientium, quos alibi
"capita coriacea" uocant, pyrobolos excaecantes conicierunt.
95(1)L54.
¶PANIER À SALADE. Illi quinque
malefactores
diligenter custoditi autocinetum cancellosum inscendunt Edimburgum
transportandi,
ubi de eis iudicabitur. IN62:1
¶POLICE SECRÈTE. Tecti uigiles. DIL.- est publice renuntiatum occultos securitatis Ciuitatis
custodes… secreta exploratione obseruasse. 90(3)L207.
POLITBURO. Tum grapheum politicum decreuit, ut ciues itinera
in
occidentem liberius quam ante suscipere possent. NL99112.
POLITESSE. Humanitas. ¶Quam
comis es
tu!.- Esne uere bene moratus? 0012Iu12.-
¶S'il vous / te plaît ~. Velis, humane
rogo,…
98(1)L75.- detrahe sodes petroselinum ex auribus! AGl8:1,1.-
paene oblitus sum: noli, amabo te, cantare, dum
adsumus!
AGl37:4,2.- uestem, quaeso, ponite in
apodyteriis!
AGl20:2,1- Te etiam atque etiam rogare uelimus
ut,
si ita Tibi libuerit… L.- Si per Vos mihi licet.
98(4)L339.- Tum mitte, si uideatur, ut reddat. Sig.66.- Si
tibi placet. 0011Iu8.- ¶EXCUSE-MOI Excusatum me habeas,
sed…
0011Iu8. ¶Potentiel de ~: Voir Possibilité II A).
¶Défense
polie: Voir Ordre, demande et défense I B i c).
¶IMPOLITESSE. Non absimiles inhumanis hospitibus,
qui quum opiparo conuiuio prolixe sint excepti, saturi demum discedunt
domum, nullis habitis gratiis ei, a quo sunt inuitati. Vt23,16.-
Ne tamen illepida videretur, id quantum poterat
toleravit. ATM 9.-Nunc uero et falsitate et
petulantia et socordia, interdum
et inurbana rusticitate filios ipsos longe parentes antecellunt.
98(1)L16.-
…cum prima probitatis urbanitatisque elementa ignoretis.
98(1)L17. ¶Voir Grossièretés et insultes.
POLITICALLY
CORRECT. "Me iterum certiorem facite, amabo: aut
Conrade
aut alius/alia qui/quae scit". "Num haec pestis (correctura politica)
Latinitatem
quoque affectura'st?" W.- Vltimum uestigium
aestuum
anni MCMLXVIII opinor esse hanc nauseantem
"probitatem
politicam" (ne utar uoce "rectitudinem" vel "correctitudinem") qua
ubique
uita hominum inficitur. W991021.
- A rectitudine ciuili semper abhorreamus.- Latine autem quomodo
bene nominandum est id quod "political correctness" Punice nuncupatur?
"Emendate
cogitare" fortasse, uel "probius loqui"? W010129.- Sed ab
illa
"rectitudine politica* siue "urbanitate simulata" omnino abhorreo
uehementerque
dissentio. W000227.- Ephemeridem inueni atque scriptorem
qui sine
fuco et fallaciis de rebus "uetitis" vel haud "politice emendatis"
disceptat.
W020603.- En nouissima uictoria istius "puritatis politicae" apud
nos: sunt enim in ecclesia Anglicana qui nunc dicant tres magos -
quibus nomina a maioribus tradita Caspar (seu Gaspar), Balthasar,
Melchior - nec sapientes fuisse (nam Anglice loquentes solent dicere
"wise men") nec etiam uiros. W040211.- Bene scio illam
ueritatem his in diebus magna uoce praedicare "politice rectum" proh
dolor non esse. W040227.
POLITICIEN. Vir ciuilis. Vir qui in politica uersatur.
POLLUTION. Qui de oecologia egit commentationem,
quae inscribitur De orbe terrarum ab hominibus inquinato. Est diligens
inuestigatio in causas et effectus inquinamenti 89(1)L7.- uerentur contaminationem circumiectorum, siluarumque tabem.
91(3)L205.-
¶Aeris pollutio. Pollutio locorum. Pollutio acustica.
Pollutio electromagnetica. Autocinetorum frequentia. Vapores effusi.
Spuma.
0102Iu6.-
POLYPHONIE. Admodum placuit cantus audire Latinos, qui
multisono concentu aptati edebantur. 96(1)L71.
POMME-DE-TERRE. Tuber solani, solanum tuberosum. 92(4)L324.-
Tantum tibi dicam, rectius te, istorum
ciborum plumbeorum loco, comesturum fuisse assulam bubulam cum solanis
frictis.
LSP274.
POMPE. Duas habemus antlias autocinetas optimas.
LSP318.
POMPIER. Per hos menses XXVII turmae siphonariorum omni ope sunt annisae ut DCCXXVII
puteos huiusmodi restinguerent. 91(4)L297. Sparteolis impero ut incendia extinguant. LSP318.
PONT AÉRIEN. Ciuitas Israëliana
quindecim fere milia Hebraeorum… continuo traiecto aërio -"pontem
aërium" uocant- in suam uexit regionem. 91(2)L117.
POPULARITÉ. Ciues Britanni, quibus Diana
erat in deliciis… morte tam subita sunt perquam commoti.
97(3)L255.- in quibusdam ephemeridibus et
commentariis, qui uulgo plurimi habentur,
hoc incredibile scriptum inueni nuntium…97(4)L328.-
PORNOGRAPHIE. turpia scripta imaginesque
87(2)L127.
PORTE-AVIONS. Nauis aeroplanigera. DIL.- duae naues aëroplanorum uectrices constiterunt in
ancoris. 94(3)L222.
PORTE-MANTEAU. Vncus uestiarius DIL.
PORTER. Personnes adducere. ¶Choses,
nouvelles afferre. LPC266.
PORTIÈRE. caput ex ostiolo exseruit.
89(2)L143
PORTRAIT-ROBOT. Trium maleficorum, in quos uti
criminis auctores suspicio cadebat adumbrata imago diariis ac
televisificis instrumentis est uulgata. 93(2)L141.
Possession.
I) Voir Génitif II A i).
II) On doit imployer meus, tuus, noster, uester au
lieu du gén. des pronoms personnels: Hic liber
est meus;
III) mais on dit Liber est mihi.
IV) C'est à moi, à lui de faire quelque chose: meum, eius est facere aliquid. GL87. Possibilité.
Pour énoncer
I) un fait qui pourrait se réaliser, une supposition (potentiel
de concession), on emploi le subjonctif
A) présent, pour une supposition concernant l’avenir: Dicat aliquis.Velim, nolim. Vendat aedis uir bonus. Ne sit
summum malum dolor, malum certe est.
B) parfait: Dixerit aliquis. Fuerit diues pater
meus;
II) un fait contraire à la réalité
présente,
mais qui a pu être possible dans le passé (potentiel du
passé
ou irréel): subj. imparfait: Quis unquam
crederet? Videres effulgere fluctus. Quod esset iudicium? Vellem
(je voudrais bien, [mais…]
III) une affirmation atténuée:
A) 1ère personne (potentiel de politesse): subj. parfait: Dixerim (je dirais volontiers); Non
affirmauerim;
B) "On": 2e personne subj. parf.: Tantum remanet
quod uirtute consecutus sis (seul demeure ce qu'on a adquis par
la vertu);
C) 3e personne: ind. parf.: Tantum remanet quod
quis consecutus est.
IV) Une simple possibilité: indicatif
A) présent:
i) Possum, debeo facere (je pourrais,
je devrais le faire);
ii) oportet, conuenit, licet, decet;
iii) -ndus esse;
B) passé:
i) Hoc facere debebam;
ii) Audendum fuit
iii) Melius erat.
V) Pour la concordance des temps, le potentiel a valeur de
présent ou de futur. GC251; GL22. POSTE. Cursus
publicus. DIL.- Epistulam in inuolucrum insero.
Inscriptionem scribo. Pittacium conglutino et officium cursuale peto.
LSP54.- ¶Colis postal Fascis cursualis, m. DIL.
POT-DE-VIN. largitio quaestuosa. 92(4)L327.
Potentiel. Voir Condition, Possibilité.
POTINS. Voir Commerages.
POUBELLE. Excipulum / sirpiculus purgamentorum. DIL;
0302Iu6.
POUDRE (à canon). Puluis pyrius. DIL.
POUMON D'ACIER. Cum esset puella… in pulmone
chalybeio est inclusa. 91(2)L112.
POURCENTAGE. Pecunias collocare parati ad rem
periegeticam prouehendam alliciuntur exemptione a uectigali, quae ad
quadragesimam pro centum partem (40%) pertinget. 88(1)L63.- qui suffragium tulerunt uoculam "ita" scribendo, fuerunt
sexagesima quinta pars ex centum (65%). 92(2)L99.- Vecigal librorum ualoris adiuncti, quod duodenarum
centesimarum in Finnia fuit, anno uergente in octonas centesimas
minutum est. 98(3)L265.-
POURQUOI…PAS? Heus! Numquam hoc feceris! -Quidni
faciam? H53.
POUVOIR. Potestas uitae necisque.
LPB40.- In manu / potestate alicuius situm / positum
esse. Penes aliquem esse. ¶Mihi non est integrum, ut… Quantum in
me (situm) est. Penes te arbitrium huius rei. Arbitrio alicuius omnia
permittere. Omnium rerum
arbitrium alicui permittere. Arbitratu / arbitrio tuo. LPB46.
PRÉJUGÉ. Opinio (praeiudicata). Opinio confirmata,
inueterata.
Opinionum prauitate infici.
De se coniecturam facere. Ex se de aliis coniecturam facere. LPB79.
Prépositions
I) Acc.:
¶Ad. Eo ad urbem. Eo ad patrem. Pugna ad Cannas
facta. Pugnatum est ad uesperum. Ad discendum. Ad pacem faciendam.
Gallia uergit ad septemtriones. Vsque ad portam progressi sunt. Ad
dexteram. Ad ultimum. Ad extremum. Ad singulos nuntios. Omnes ad
unum. Omnes ad postremum. Ad ducentos. Ad tempus. Ad uerbum. Ad unguem.
Ad rem loqui. Ad spen seruandam.
¶Aduersum, aduersus. Roma est aduersus
Carthaginem.
Aduersus Carthaginenses.
¶Ante. Ante ostium stare. Ante lucem surgere.
¶Apud. Praetor sedet apud consulem. Oratio apud
iudices / apud populum habita. Sum apud patrem. Apud Ciceronem inuenio.
Apud me. Apud
Gallos.
¶Circa, circum. Circa urbem. Omnia circa.subegit.
¶Citra. Citra Alpes.
¶Cis Rhenum.
¶Contra. Contra arcem. Contra ueritatem dicere.
¶Erga. Bonitas erga homines.
¶Extra. Extra muros. Extra ducem, reliqui crudeles.
¶Infra. Infra oppidum.
¶Inter. Inter omnes excellere. Inter parietes
meos.
Quos inter.
¶Intra. Intra sex dies.
¶Iuxta. Iuxta muros.
¶Ob. Mors ob oculos uersatur. Ob eam rem, quod... .
¶Penes. Ille, quem penes est potestas.
¶Per. Per forum ire. Per litteras petere. Per
triennium. Expressions: Per terga caedi. Per
ludum. Per noctem. Per deos. Per nos ulciscuntur. Per me licet. Per
manus tradere.
¶Pone. Vinctae pone tergum manus. Pone
me.
¶Post. Post urbem. Post urbem conditam. Post tres
dies.
¶Praeter. Praeter castra Caesaris. Praeter spem.
Nemo, praeter me.
¶Prope. Prope oppidum (propius et proxime + acc.).
¶Propter. Propter riuum. Propter metum.
¶Secundum. Secundum mare. Secundum uindemiam.
Secundum naturam uiuere. Secundum flumen iter facere.
¶Subter. Subter praecordia.
¶Supra. Supra aliquem accumbere. Supra
caput.
¶Trans. Trans Tiberim.
¶Vltra. Vltra montes. Vltra modum.
¶Vsque ad. Vsque a Dianio ad Sinopiam.
II) Abl.:
¶A, ab (abs
archaïque, sauf abs te; toujours a devant b, p, m, v). Ab urbe
discedere. A puero. Ab ea parte. Amor a patre. Accepi litteras a patre
meo. A sole mitiscere.
¶Coram. Coram aliquo. Sen.atu coram.
¶Cum. Cum cane ambulo. Cum prima luce. Magno cum
luctu. Cum uestrae salute. Nobiscum.
¶De. De sella exsilire. De decem partibus duas
accipio. De Ira.
Expressions: De industria. De integro. De improuiso. De
media nocte. De suo. De publico.
¶E, ex. Ex urbe, e uita exire. Ex eo tempore. Ex
quo fit ut. Vas ex auro. Ex omnium sententia. E re publica aliquid
facere.
¶Prae. Prae se agere. Tu prae nobis beatus es.
Prae
moerore loqui non potest.
¶Pro. Pro castris. Pro muris (du haut et en avant
de). Pro Milone oratio. Pro uallo. Pro occiso relictus. Agere pro
uiribus. Pro tua prudentia. Expressions: Pro
mea, pro tua parte. Pro uirili parte. Pro se quisque. Pro tempore et
pro re.
¶Sine. Sine ulla spe uiuere.
¶Vsque ab. Vsque a Dianio ad Sinopiam.
III) Acc. ou abl.:
¶In. •Acc.:Eo in urbem.
Amor
in patriam. In Verrem oratio. Vertere aquam in uinum. Gallia est diuisa
in
partes tres. Expressions: In diem uiuere. In
dies
(singulos). In uulgus ignotus. •Abl.: Sum in
urbe.
In paucis diebus. In primo congressu. In amicis eligendis. In bonis
oratoribus.
¶Sub. •Acc.: Sub iugum
mittere. Sub noctem. Sub galli cantum. Sub alicuius imperium cadere. •Abl.:
Nihil noui sub caelo. Sub monte. Sub Augusto.
¶Subter. •Acc. en prose, •abl. en
poésie.
¶Super. •Acc.: Super
terrae
tumulum. Super omnia. •Abl. (rare): Super
manusculo.
Super aliqua re scribere.
IV) Prépositions impropres:
¶Causa •Gén.: Heus
tu, Rufius, uerbi causa. Eius causa. •Mais: Mea,
tua causa.
¶Gratia + gén.: Si,
exempli gratia, uir bonus Rhodum magnum frumenti numerum aduexerit.
¶Ergo + gén.: Victoriae
ergo.
¶Loco + gén.: Aliquem
parentis loco diligere.
¶Pridie •Acc.: Pridie
Kalendas. •Gén.: Pridie eius diei.
¶Tenus •Gén.: Lumborum
tenus. •Abl.: Verbo tenus. GC170;
LPC244.
PRÉSERVATIF. ille iam nudus nunc supra
mentulam
erectam …integumentum atociale habebat. W990930.
PRÉSIDENT DE LA RÉPUBLIQUE. princeps
administrorum rei publicae regendae 89(4)L278.
PRÉTEXTES. Praetendere / praetexere
aliquid. Causam idoneam nancisci. Per causam +gén. LPB45.
PRISON À GRANDE SÉCURITÉ.
Tandem… a publicis (ita apud Plautum, truc.557, milites a publica
tutela appellantur) est comprehensus et in munitissimum carcerem
detrussus, ubi segregatus detinetur. 93(1)L63.
Privation Voir Ablatif II A iii).
Prix et appréciation
I) Ablatif de prix, avec verbes de prix établi (ACHETER, VENDRE,
COÛTER): Haec domus mille denariis solum uenit.
II) Génitif de valeur,
A) avec esse et les verbes
d'appréciation indéterminée (VALOIR, COÛTER,
ESTIMER, APPRÉCIER): Quanti hunc equum
aestimas. Magni (nihili) aliquid facere;
B) parfois, avec refert et interest, si le complément est un des adverbes
magni, maximi, minimi, nihili, nimis magni, parui;
C) avec tous les verbes de prix et d'apprétiation, si le
complément est minoris, pluris, quanti, tanti.
III) Autres exemples: Quanti domum emisti? -Magno.-
Multis talentis emptam domum nihili aestimat. GC153; H200; LPC48
PROBLÈME (sans ~, pas de ~). …fore… ut hic
nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset. Amer. 28.
PROFESSEUR. Nam ego … sum … simplex praeceptor 89(1)L66.
PROFESSION. Quod est muneris tui officium? 88(1)L15.- munere coquus 89(1)L47.
PROGRAMME (d'un spectacle). libellos munerarios
offero!
AGl38:1.
PROGRÈS SCIENTIFICO-TECHNIQUE. Progressus
disciplinarum naturalium et technicalium 87(2)L127.
PROJETS, INTENTION. Consilium capere / inire (de aliqua re
/ +gérondif génitif / +infinitif). Suo consilio
uti. Magna moliri. Consilia cum aliquo communicare. Consilia inter se
communicare. ¶Mediocribus consiliis uti. ¶Consilium
desistere. Consilium abicere / deponere. A consilio deterreri aliqua
re. Consilium / sententiam mutare. LPB84.
PROMISCUITÉ. promiscuum uirorum
mulierumque commercium 87(2)L127.
Propositions
I)Simples
A) Énontiatives
i) Réelles
ii) Possibles: Voir Possibilité
iii) Irréelles: Voir Fait irréel
B) Interrogatives Voir Interrogation
C) Exhortatives
D) Impératives Voir Ordre, demande et défense
E) Désidératives Voir Souhait et regret
F) Concésives Voir Concession
G) Voir Exclamatives
II) Composées
A) Coordonées
i) Juxtaposées
ii) Coordonées
a) Copulatives Voir Et
b) Disjonctives Voir Ou
c) Voir Adversatives
B) Subordonnées
i) Voir Substantives
ii) adjectives: Relatives Voir Relatifs.
iii) adverbiales
a) Finales Voir But
b) Causales Voir Cause
c) Conditionnelles Voir Condition
d) Concessives Voir Concession
e) Consécutives Voir Conséquence
f) Temporelles Voir Temps
g) Comparatives Voir Comparaison. SOL. PROSE
ET
VERS. oratione prosa et astricta 90(1)L6.
PROSTITUTION. meretricium 87(2)L127.
Provenance Ablatif: DEMANDER À, RECEVOIR DE,
APPRENDRE DE: Accepi litteras a patre meo. Petere
aliquid ab aliquo. Quaerere aliquid ab aliquo. Hoc a maioribus accepimus
(Arma petuntur a ciuibus: les armes sont
demandées aux citoyens ou par les citoyens). Id
audiui ex amico.
PSYCHOLOGUES. Psychologiae periti 88(1)L89.
PUBLICITÉ. Sedes itineribus procurandis
ea, siue breuia siue longinqua, apte disponunt et nuntiis laudatiuis ad
loca amoena,
salubria, oblectatoria, uisu digna periegetas inuitant. 96(3)L248.
- Ministri a sanitate Vnionis Europaeae postridie Kalendas
Decembres
nouam legem perferendam curauerunt, quae tabacum commendari omnino
uetat.
Producta eius generis teleuisifice praeconari iam nunc illegale est,
sed
nouo edicto sancitur, ne quis merces tabacarias aut radiophonice, aut
in
actis diurnis, aut in Interreti peruulget. NL021206.
¶SPOT. Sectatores... cum spectaculo teleuisifico
breue mercium praeconium... insertaretur, imagunculas interposuerunt
celerrima
successione euolutas. 96(1)L76. PUNIR. Pro
facinore,
quo nos delusit, grauen poenam pendet. IN56:4,1.
PURIFICATION RACIALE. Quid dicendum est de
purgatione genetica? 93(3)L237.
PUZZLE. Bene mihi, cum lusum compositorium amem.
IN12:4,2.
2005 05 09