M

MACHETTE. inuadentes... oblongo cultro siluatico conciderunt. 95(2)L140.
MACHIN, TRUC. Quidnam rei hoc est? LSP306.
MACHINE. Iacobus Keuorkian… qui mechanema inuenerit quo quis uoluntariam sui intereptionem commode posset efficere: malleolus imprimitur, quo liquor letalis ope syringis in uenam inicitur. 91(4)L296. ¶~ À COUDRE. Machinula consuens 89(4)L276. ¶~ À ÉCRIRE. machinula scriptoria. 93(1)L26.
MAFIA. Giulio Andreotti,… qui pro tribunali Panhormitano de collusione cum criminalitate ordinata accusatus erat, omnibus criminibus absolutus est…. Suspicio enim non aberat, quin Andreotti, … commodis mafiosorum servisset. NL991029.
¶MAFIOSO. Mafianus -a. DIL.
MAIN. Manus tollere. Compressis manibus sedere. ¶Manum (dextram) alicui porrigere. Manus ducere aliquem. ¶(In) manu tenere aliquid. In manibus habere aliquid. De manu in manus. Per manus tradere aliquid. In alicuius manus (per)uenire.In alicuius manus incidere. In manus / manum sumere aliquid. In manibus aliquem gestare. Inter manus auferre aliquem. ¶Manum non uertere alicuius rei causa. E manibus dimittere. ¶Ex / de manibus alicui / alicuius extorquere aliquid. E / de manibus effugere / elabi. ¶Manus inicere / inferre / afferre alicui. ¶Manus dare. ¶Manibus inter se leniter permulsis. ATM 12; LPB25..
MAIRE. Andreas Labarrere Legatus publicus et Magister urbis Pali Minister emeritus et Municipale Consilium… te libenter inuitant… 91(1)L69.
MAÏS. Maiza. 92(4)L324.
MAISON. habitas lepidissime… AGl22:4,1. ¶Voir Tour d'habitation.

MAISON BLANCHE. Delegatus Aedium Albarum monuit illa uerba haud ambigue ostendere, quam ob rem bellum contra terroristas susceptum esset. NL011012.
MALADIE. Enumeres morbus, quibus adhuc laboraueris, ut eos in acta referam.…. -Scribam ergo: "morbis infantium usitatis". H189.- Hoc me dolore capitis adficit. ATM 11. ¶Infirma / aegra ualetudine esse / uti. In morbum incidit. Aegrotare coepit. Morbo tentari / corripi / affligi. Lecto teneri. Vehementer / grauiter aegrotare / iacere. Graui morbo affectum esse / conflictari / uexari. Leuiter aegrotare. Minus ualere. Aestu et febri iactari. Morbus ingrauescit. Morbo absumi. ¶Auribus / oculis / mente / omnibus membris captum esse. Ex pedibus laborare. Pedibus aegrum esse. Animus relinquit aliquem.  ¶Pestilentia in urbem / populum inuadit. ¶Assidere aegroto. Aegrotum curare. Curationes. Aegrotum sanare. ¶Ex morbo conualescere. E graui morbo recreari / se colligere. Melius et factum est. ¶Valetudinem / morbum excusare / causari. Valetudinis excusatione uti. LPB37.
¶~S VÉNÉRIENNES. Officiales sanitarii in Britannia sunt anxii, quia morbi uenerei proximis sex annis apud Britannos celeriter uagari coeperunt. Contagiones syphilidis et gonorrhoeae illo temporis spatio quingentis centesimis auctae sunt. Praeterea decima quaeque femina, sexualiter actiua, chlamydia affecta est. De condicionibus ita deterioratis informatio sexualis male tradita accusatur. NL030711.
MALHEUR. Res ad extremum casum perducta est. Ad extremum peruentum est. LPB53.
MANDOLINE. Neapolis… est urbs fidibus mandolini (<mandolinum) canentium. 94(3)L219.
Manière

I) Ablatif
 A) avec cum: Cum uoluptate audire;
 B) seul: Iure. Iniuria. Fraude. Silentio;
 C) d'ordinaire, cum est nécessaire si le nom est sans détermination (sauf B)), et il est facultatif si le nom est accompagné d'une détermination quelconque;
II) Abl. ou gén. descriptif: Puer egragia indole. Vir (erat) procero corpore. Puer egregiae indolis. GL88; LPC72.
MANIFESTATIONS. ut magnam ciuium seditionem sedaret, unius diei spatio exercitus CCC concursatores nocentissimis armis necauit. 98(1)L70.
- Die Dominico, qui dies festus erat matrum, mulieres in urbe Washington incedebant reclamitantes, ut de armis manualibus possidendis novae leges Americanis sancirentur. 000519NL.- Vigiles urbis paene mille manifestatores deprehenderunt, sed maior pars ex eis post interrogationem liberata est. NL010622.-  In uariis orbis terrarum regionibus reclamationes contra bellum Iraquiae inferendum factae sunt. Defensores pacis in  magnis urbibus tam Asiae et Europae quam etiam Americae septentrionalis cum suis praeconiis insignibusque conuenerunt et agmine facto prodierunt. NL030124.
MANIVELLE. Axis motorius uecte tibi uoltendus erit dum probo utrum in unuquoque cylindro scintilla emicet necne.  LSP376.
MANNEQUIN. corporeum simulacrum imitatiuum. 94(4)L310. ¶Femme Carola Alt mulier est exemplaris celebratissima, quae pariter uestimenta lectissima curat et actricis agit artem. (Vestium) ostentatrix / exhibitrix. W030922.-
MANQUER de. Si turdi desunt, manducantur merulae. IN27:3,1. ¶~ à. Voir Délaisser. ¶~ à quelqu'un Deficere aliquem. GL101.
MARCHANDISES. Ex aeroplano merces deicientur. IN24:4,1.
MARCHE. Gradum facere. Gradum addere [gradui]. ¶Gradum sensim referre. ¶Suspenso gradu. ¶Vestigia alicuius (per)sequi. Vestigiis aliquem (per)sequi. Vestigiis alicuius insistere / ingredi. ¶Loco / uestigio se non mouere. ¶Recta regione / uia. In directum.  ¶In obliquum. Obliquo monte decurrere. ¶In contrarium. In contrarias partes. In diuersas partes. ¶In transuersum. E transuerso. ¶Quoquo uersus. In omnes partes. In diuersas partes. Diversi abeunt / discedunt. Huc (et) illuc. Vltro citroque. Longe lateque. Passim (fluere). LPB15.- pedes prosecutus est eum, gestatores identidem admonens ut pedetentim irent ac sedato nisu ne succussu morbus eidem efficeretur amplior. Ret98.

¶~ FUNÈBRE. Voir Musique.
MARCHÉ. In macello olera uaria obsonat. LSP240. ¶~ MONDIAL. Nunc tamen, foro mundiali dominantur pauci et ingentes sodalitates coomerciales incorporatae. W971223. ¶~ NOIR. cum pauca cibaria uenalia prostent, res ad uitam necessarias mercatura furtiua sibi comparare coguntur, marcas, nummos dico Germanicos, aucto pretio pendentes. 95(4)L346.- Moderatores Afganistaniae ... congregati decreuerunt, ut nationes suae opere et consilio artissime coniuncto ad cryptopolium drogarum impediendum laborarent. NL040409.
MARGINAUX. exclusi a societate; homines agrorum culturae addicti in extremas societatis partes se detrudi 87(2)L124.
MARIONETTE. nec deerit pro pueris spectaculum neuropastorum (neuropastos -oris). 95(4)L348.
MARSEILLEISE. Grandibus uocibus cantata sunt carmina, imprimis hymnus Massiliensis. 95(2)L147.
MARQUE de commerce. quae omnia, ut ceterae Richardi res solent, optimae notae sunt.- Richardus, primae notae uir… 92(1)L41.-
MASQUE ¶ANTIGAZ. Superindumento albo uestiti et oris tegmina aduersus gasium gestantes, pompam facibus collucentibus duxerunt. 96(2)L162.- ¶À OXYGÈNE. Persona oxygenica. DIL.
MASS MEDIA. Voir Moyens de communication.
MASTURBER, FAIRE UNE PIPE. glubere ac fellare tam docta quam quae maxime. 97(1)L44.
Matière. Le complément du nom est remplacé par l'adjectif en accord avec le nom quand il désigne la matière ou la nature d'une chose: Vas aureum (ou ex auro). Vox puerilis. Dies festus. GL88.
MAYONNAISE. Addit, longiuscula usus circumlocutione, etiam "paululum iuris e uitello, olea, aceto et sinapi commixti" (nos breuius dicimus ius Magonianum, e nomine oppidi Balearum Port Mahon, quod a Magone Carthaginiensi fertur conditum esse) prostare. 88(1)L62.-
MÉCANISME. Fractum erat aliquid in compagibus illis quae machinam mouebant. LSP304.
MÉCANICIEN. machinarius.IN34:4,1. mechanicus IN38:2,3.- Cum autem nec artificem nec peregrinatores ullos ueherem, ita me paraui ut solus id arte reficere conarer. LSP304.
MÉDIOCRITÉ. Ex quo fit ut academicis, qui dicuntur, minime cordi sit optimos quosque eligere, at doctores illos, quibus medium ingenium, uacua et inefficax doctrina. 93(3)L288.
MÉDIRE. Nonne tu quoque… absentem… amicum maledico dente carpsisti? 92(4)L342.
MÉGAPHONE. Incommode etiam accidit ut megaphonia (megaphona) munere suo non fungerentur. 90(2)L126.
MÊLER, se ~ de. Te rebus nostris interposuisti. IN15:3,3.
MÉMOIRE ET OUBLI. Memoria tenere aliquid. Memoriam alicuius rei tenere. Recenti memoria tenere aliquid. Memoria (multum) ualere / uacillare. Memor / obliuiosus. Memoria tanta fuit, ut... Memoria labi. Memoria mandare aliquid. Memoriae prodere / tradere. Ex memoria / de scripto. Memoriter. Memoria custodire. Memoriam alicuius rei renouare / reuocare / redintegrare. Memoriam alicuius rei repetere. In memoriam alicuius redire. In memoriam alicuius redigere / reducere aliquid. Memoria et recordatio. Grata memoria aliequem prosequi. Nomen alicuius grato animo prosequi. Memoriam alicuius rei repraesentare / deponere / abicere. Memoriam alicuius rei conseruare / retinere. Memoriam alicuius pie inuiolateque seruare. Grat(issim)am alicuius memoriam retinere. Numquam ex animo meo memoria illius rei discedet. Aliquid in memoria nostra penitus insidet. Aliquid ab obliuione uindicare. Mementote + acc., inf.
¶Obliuio alicuius rei me capit. Aliquem in obliuionem alicuius rei adducere. In obliuionem uenire. Aliquid excidit e memoria / effluit / excidit ex animo. Memoria alicuius rei excidit / abiit / aboleuit. Obliterari. Memoria alicuius rei obscuratur / obliteratur / euanescit. Obliuioni esse / dari. in obliuionem adduci. Obliuione obrui / deleri / exstingui. In obliuione iacere.
LPB89.
MENACER. Hostes imminent patriae. Periculum mihi imminet / impendet / instat.- ¶Proférer des menaces: Minari mortem alicui. GL102.
MÉNAGE. femina princeps esse uult neque pro seruo quidem soluere potest, qui rem familiarem curet! AGl23:3,1.
MENDICITÉ. Frater, tibist denarius subseciuus / subsiciuus? W010609.
MENOTTES. Euge, Milule, manicarum clauem affer mihi cito! IN4:2,3.
MENU. Hic est ciborum index. LSP60.
MENUISERIE. Operarius quidam in fabrica lignaria opus suum faciebat. LSP82.
MERCI. Alicui pro aliqua re gratias agere.
MÉTIER. Et tu, bone, quo ministerio fungeris? LSP318.
MÉTRO. Statio hamaxostichorum subterraneorum Londoniensium, cui uulgare nomem King's Cross, est omnium maxima et frequentissima 88(1)L59.
METTEUR EN SCÈNE. Leonardus de Caprio partes Alexandri Magni aget in pellicula Americani scaenarum ordinatoris Martini Scorsese. 0208Iu3.
MICROPHONE. Aemilius Orosco, rei scaenicae moderator, … instrumentum microphonicum arripuit ut conuiuas alloqueretur. Verumtamen est illico mortuus, quoniam in instrumentum illud fluor electricus praeualidus erat immisus. 88(1)L60.- Custodes illi occulti eo etiam progressi sunt improbitatis ut in sedibus confessionalibus ecclesiarum exigua instrumenta auscultatoria collocarent. 90(3)L207.- Huc pertinent exigua mechanemata exploratoria, furtim collocata in instrumento calorifico intra priuatos parietes. 96(4)L348.
MICROSCOPE. Microscopii (<microscopium) ui, in pulice, musca, uermiculis, accurata corporis figura et lineamenta necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur.- Quod perspicillum si uidisset Democritus, exsiluisset forte. LSP278.
MINE. iis propositum fuit urbis praecipuae campum aëroportuensem globis igniferis conserendum curare. 94(3)L221.- Ab opifice quodam uiginti tres igniuomi globi currifragi ac telemoderati sunt detecti et in tempore amoti. 97(2)L158.
MILLIARDAIRE. Miliardarius. DIL.
MILIEU AMBIANT. Plutonium, ex quo reliquiae nucleares constant, non solum ualde radioactiuum est sed etiam uenenosum ideoque transportationes eius magnum periculum circumiectale efficiunt. Quamuis transportatio sit tuta, circumiectorum tutores censent oeconomiam oecologicam postulare, ut de suis quisque reliquiis purgamentisque curet. NL010330.
MINISTÈRE, MINISTRE ¶des finances Ministerium aerarii publici. W. ¶~ du travail Administer operi accurando. 96(1)L68. ¶des affaires extérieures administer ab exteris negotiis Israëlis et alter a moderatore… Corporis [Palestinae Liberandae] pactionem subnotarunt…. 93(3)L239.- Olli-Pekka Heinonem, minister apud Finnos educationis. 98(3)L247.-
¶Premier ~ Minister primarius. NL011109
MISSILE. E nauibus aëroplanigeris… missilia… sunt coniecta. 93(1)L65.
MITRAILLETTE, MITRAILLEUSE. Inuenerunt… polybolos. 92(1)L36.- …ipse rex Hussein eum reuerenter excepit, suorum militum circumuolutus militibus, igniuomas manuballistas gerentium… 92(1)L60.-
MIXEUR. machina mixtoria. 95(2)L143.
MODE. explicantur... uestitus habitus noui. 95(2)L143.- Hic omnia secundum morem recentissimum instructa sunt. LSP94.- tibique propino, Iosephina, domina ornatissima, in delicato mundo cultuque uersata. 97(1)L76.
In more esse.- Quis statuit quae uestimenta in more sint? Tokii: Hinc uestimentorum mores inducuntur. Hic ministrae quaedam nouos mores inter iuuenes diuultandos curant. 0108Iu11.
Mode des propositions subordonnées
NATURE  INDICATIF SUBJONCTIF
Temps antequam avant que
cum lorsque
donec, quoad jusqu'à ce que
dum pendant que
postquam après que
simul ac aussitôt que
ubi, ut lorsque,  quand
antequam sans attendre que
cum lorsque, puisque

dum jusqu'à ce que, pourvu que
 
 

 

But
ne afin que… ne pas, pour éviter que
quin, quominus que… ne pas (verbes d'empêchement)
ut afin qe
Cause
quia, quod parce que (cause réeelle)
quoniam, quando puisque
cum puisque
quia, quod parce que (cause supposée)
Conséquence
ut de sorte que
ut non de sorte que…ne pas
Condition si, nisi si, si…ne pas (condition réeelle) si, nisi si, si…ne pas (condition possible ou irréelle)
Comparaison quemadmodum, sicut, ut de même que quasi, tamquam, uelut si comme si
Concession etsi, quanquam, tametsi quoique cum, licet, quamuis quoique, bien que. LSP525.
MODÉLISTE. Christianum Spurling…, peritissimum rerum speciminum minutorum effectorem, rogauit ut monstrum sibi fabricaretur. 94(2)L133.
MODEM. Hoc enim sesquianno frequentia nexuum modemorum (<modemum) in illa continenti uiginti centesimis aucta est. NL021004.
MODERNE. siue antiqui, siue recentiores. 97(2)L97.- MODERNVS - VM tractum ex aduerbio Latino, quod est "modo") primum inuenitur apud auctores qui V saeculo p.C.n. florebant. …Quo adiectiuo (quod est HODIERNVS -A -VM) nihil aliud proprie significatur nisi quod hodierno (nec hesterno) die accidit. Quod RECENS est, haud ita pridem est exortum. Item quod NOVVM est, id recens est exortum uel excogitatum uel inuentum. Idem autem adiectiuum (NOVVS -A VM) aliquando -etsi non semper- ad res "inusitatas" pertinere potest. At quod est MODERNVM, id huius aetatis est proprium. W.
MOINS. ¶LE MOINS devant un verbe ou un positif: minime. ¶MOINS… PLUS… Quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur. GC153.
MOMIE. cadauer uiri inuenerunt, speciem praebens mortui corporis medicati. 91(4)L294.- cadauera odoribus differta in parietibus picta erant. 91(4)L314.- Cadauer exsicatus. W.
MONDE (Univers). Rerum / mundi uniuersitas.- (Rerum) natura.- Haec omnia, quae uidemus.- Totius mundi conuenientia et consensus.- Deus mundum aedificauit / fabricatus est / effecit (creauit).- Deus est mundi procreator / aedificator / fabricator / opifex rerum.- Elementa / principia / initia rerum.- Nutus (et pondus). LPB1.-
MONDIALISATION. Eo tempore circiter centum milia hominum ex uariis nationibus in illam urbem conuenerant, ut contra oeconomiam globalem reclamitarent.- Agebatur in conuentu Genuensi de oeconomia mundana uariis modis recreanda. NL010727.- Halonen hospitibus ait Vnionem Europaeam quidem nullum rosetum esse, sed praestare difficultates ad globalizationem pertinentes intra fines Vnionis expedire quam extra eos remanere. NL030912.
MONSTRE. monstrum mulieris; monstrum hominis. Praeterea id uocabulum animali terrifico inditur. 94(2)L128.
MONTRE. Hic est temporis mensor qui hominem clariorem splendidioremque reddit. 91(4)L(cc).- Acus minor horologio meo deest. LSP34.
MORT. (De) uita) decedere. (Ex) uita excedere. Ex uita abire. De uita exire. De / ex uita migrare. Mortem / diem supremum abire. Animam edere / efflare. Extremum uitae spiritum edere.  ¶Supremo uitae die. Animam agere. ¶Mors immature / praematura. Mature decedere. ¶Subita morte exstingui. ¶Necessaria (* uoluntaria) morte mori. Morbo perire / absumi / consumi. Debitum naturae reddere. ¶Corpus (mortui) * cadauer (en décomposition). ¶~ violente:Talem uitae exitum habuit. Mortem oppetere. Mortem occumbere pro patria. Sanguinem suum pro patria effundere / profundere. Vitam profundere pro patria. Se morti offerre pro salute patriae. Plagam extremam / mortiferam infligere. E / de medio tollere.  LPB39. ¶Acte de décès in regione illa Africana litterae mortis testes non conscribuntur. 95(3)L232. ¶Voir  Funerailles, Poison, Suicide, Tuer.
MOSQUÉE. Vrbs Hebron… cognita… propter meschitam supra sepulcrum Abrahae… exstructam. 94(2)L126.
MOT DE PASSE. Tessera propria. W.
MOTEL. Tentus est… in uia urbana prope deuersorium autocineticum… 93(1)L64.
MOTEUR. Motor pyrotechnicus 87(1)L51.- nescitur utrum uicium machinamentorum an scelestorum insidiis tan grauis calamitas acciderit. 89(1)L46.- Machinamentum subito constitit, nescio qua de causa. LSP374.- Motrum est adhuc subfrigidum. IN29:2,2.- Incita motrum! IN38:1,2.- Scisne saltem motrum exercere? IN42:3,4.- Aliquod motrum stridet. IN58:3,2.

MOTS CROISÉS. Ludus uerborum transuersorum. Litterae implexae. Cruciuerba. W020505.
MOTIFS. Causam afferre. Iustis de causis. Ea / qua de causa. Ob eam causam (eam ob causam). Magnae / graues / necessariae causae. Non sine causa. Causa posita est in aliqua re. Causa repetenda (quaerenda) est ab aliqua re. Multae causae me impulerunt ad aliquid / ut…. Causam interponere / intersere. Quid causae fuit cur…? LPB44.
MOTOCYCLETTE. Paula Dixon..., cum uiam tardius iniisset, ad aëroportum birota automataria festinauit ut aëronauem Londinium uersus profecturam conscenderet. 95(3)L233.
MOTO TAXI. automatariam dico birotam meritoria. 95(4)L349.
MOUSTACHE. [Dalí] uir fuit cerebrosus atque mutabilis; cuius rei ueluti signum erat superioris labii barba illa contortilis et acuminata 89(1)L45.- In quibusdam partibus Indiae septentrionalibus constitutum est, ut custodibus publicis, qui subium [<-ium,  ii] sive barbam labii superioris haberent, maior quam ceteris merces solueretur. NL040123.
MOUVEMENT. Quo tendis? Se conferre in aliquem locum. Petere locum. Appropinquare urbi. Propius accedere (ad) urbem. Romam uersus proficisci. Ad Romam proficisci. Longius progredi / procedere. ¶Properat / maturat proficisci. ¶Consequi / assequi aliquem. Procurrere aliquem (celeritate). Post se relinquere aliquem. ¶Se proripere ex domo.  ¶Sublimen / sublime (in sublime, sublimiter) ferri / abire. ¶Humi procumbere. In terram cadere / decidere. In terram demergi. Humi prosternere aliquem. Praecipitem ire. In praeceps deferri. In profundum deici. Se deicere de muro. Deiceri aliquem de saxo Tarpeio. Praecipitare aliquem. Nilus praecipitat ex altissimis montibus. ¶Multitudo circumfunditur alicui. ¶Per totum corpum diffundi. LPB16.
Mouvement

I) Verbes avec préfixe:
 A) Mouvement imaginaire: datif: Defuit officio. Bellum inferre alicui.
 B) Mouvement réel: préposition: Adfuit ad iudicium. Bellum inferre in regionem.
II) Direction vers un but, inclination vers quelque chose:
 A) ad: Haec uia ducit ad urbem. Te hortor ad laborem. Ad supplicium trahi. Hoc ad me pertinet;
 B) on dit indiféremment Scribo ad te ou tibi; Mitto ad te ou tibi. GL105.
MOYEN ¶~ de. uiri reconditae doctrinae… dediti rationem inuenerunt efficacem simulque parui pretii, qua  furta praecauerentur 89(1)L45. ¶Selon ses ~ pro copia mea persoluere conabor. 90(3)L218.
Moyen: Ablatif

I) Ferire gladio;
II) fungor, fruor, potior, uescor, utor: Fruor otio. Fungor officio. Potior urbe. Vtitur uictoria. Lacte uescuntur. Mais potiri rerum.
III) Opus est: Mihi opus est amico. Nihil opus est nobis simulatione.
MOYENS DE COMMUNICATION (MASS MEDIA). instrumenta communicationis socialis. 87(2)L126.- antequam ars nuntios per aetheris undas mittendi et excipiendi maximis proueheretur incrementis, exercitus singulare uirtute horum uolatilium (sc. columbarum) utebantur. 94(3)L213.- Noxa… uariis communicationis instrumentis, …statim adhibitis, paene ante omnium oculos stetit. 97(1)L64.
MUSIQUE. Fecit uero et ipse modos musicos.- Opera classica, quae in huius artis regione dicuntur, admodum amauit, sed etiam ad popularem illam musicam tumultuariam, quae nostris temporibus obtinet, descendere non fastidiuit. 90(3)L208.
- Modis musicis effrenatis egeo… 0106Iu6.- 
¶COMPOSER. Egregia domina Sara Naccari Symphoniam concinnauit. 92(4)L268.
¶INSTRUMENTS DE ~ Ego uero clauicordium, fidiculas, organum malo, et in concentibus maxime uersor. Aliis concentus symphoniacii placent, aliis musica saltatoria, aliis clamor et tumultus. LSP270.- Marcellus tuba canit, ego tympanum pulsare possum, sed neminem praeter te inuenio qui clauichordio canere possit. LSP116. ¶Voir Orgue, Piano, Polyphonie, Rock'n'roll, Violon..
¶MARCHE FUNÈBRE. Die… XXIV eiusdem mensis exanimum corpus per urbis… uias, aeneatoribus lugubrem Friderici Chopin concentum, ad gressum compositum, edentibus, est elatum. 91(2)L117.
MUSULMAN. Mense Augusto principes ductoresque Croatarum, Serborum, muslimorum…, de Bosnia tripertito diuidenda in urbe Genaua de industria egerunt. 93(3)L237.

2005 05 05


HOSPITIBVS SALVTEM
SIGLA
NEXVS alibi in tela
A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z