H

HACHISCH. Hasisum-i. DIL.- Cannabis (satiua). W040217.
HANDICAPÉ MENTAL. Minorem natu fratrem meum, intelligendi ui hebetatum, in addicitiae magistrae tutela uersari scholastici moderatores iusserunt. 94(1)L31.
HARA-KIRI. Ciuis quidam Iaponiensis, Tadao Tanaka, … mortem uoluntariam ob dilecti principis excessum sibi consciuit secundum morem gentis suae uentris lacerationem -hara-kiri  (seu seppuku ) uocant- mucrone patrando. 89(1)L48.
HARCELEMENT SEXUEL. [nouae] ac seueriores leges… aduersus molestatores sexuales latae sunt. W010126.- Ad molestiam sexualem pertinent omnes rationes se gerendi, quae fiunt contra uoluntatem alterius, siue uerbales siue tacitae, atque consuetudines corporales petulantes, quibus dignitas humana offendatur. NL020920.-
HASARD. Nescio quo casu +indicatif. Temere et fortuito. Forte et temere. LPB49.
- Aliquid mihi nec opinanti / insperanti accidit. LPB80.
HAUTE FIDÉLITÉ. Tantum tibi nummorum pro grammophonio sonos fidelissime exprimente, non pro machinula tonsoria, pendendum est. 92(2)L99.-
HAUT FOURNEAU. Furnus fusorius. DIL.
HAUT LES MAINS! Manus tollite, latrones! IN10:1,2.- tumultus concitatores manus tollentes ferentesque album uexillum exierunt. 93(4)L350.
HÉLICOPTÈRE. triginta duo milia militum a publica tutela urbem protegebant et helicoptera atque etiam aëronauis Zeppeliniana diu noctecque superuolabant. 89(1)L48.- rex autem in nauicula, helicarum libramento suspensa, superuolitabat, omnia spectaturus. 92(1)L60.-
HERMINE. Sedebat rex purpura pellibusque muris pontici indutus. LSP310.
HÉROÏNE. Heroinum (medicamentum). DIL.
HEURE. Intra horam Dubris erimus… quo hora quinta minuta decima adueniemus. IN7:1,3.- hora circiter tertia post solis ortum. 92(1)L68.- Tramine adueniam quod nonae puncto Barcinone discedit. LSP290.- Hora quinta cum dodrante recitabantur Vesperae. 94(1)L51.- Quota hora est? -Tertia hora est. Heri sexta horâ et dimidia Lutetiam reliqui. Lugdunum hodie tertia hora postmeridiana relinquo. In hanc urbem adueni decima hora et quinta decima minuta, id est decima hora et quadrante. Manes Lugduni quattuor horas et quadraginta quinque minutas. Hora uicesima altera eam reliqui. LSP34. ¶Voir Temps.
HEURTER. Excusate me!. Pedem ad lapidem offendi! IN60:1,1.
HIPPIES.Patricia…, lepida puella undeuiginti annos nata…, tum cum Florum filiis delirabat, tum Ioannis Pauli Sartre uel Herberti Marcuse uolumina furiose hauriebat. 92(3)L236.
HISTOIRE. ¶MOYEN ÂGE. Illa aetate, quam rerum scriptores Medium Aeuum uocant, tam nobilis et clara urbs miser et obscurus pagus est factus. 97(4)L332. ¶RENAISSANCE. Totum quidem Sacellum Xystinum est opus summo artificio confectum aetate renatarum artium et litterarum. 91(2)L146.- Non desunt… uestigia… anageneseos. 94(2)L135.- Reflorescentibus antiquis litteris et artibus aetas incipit quae a renatis litteris uel ab humanitate appellantur. 94(2)L143.- Breuitati consulenti liceat mihi nouum uocabulum inducere rem interpretando uerbo renascentiae. 95(3)L266.
HOLLYWOOD. sedis artis cinematographicae urbisque Acrifoliae Siluae 87(1)L33.
HOMMES D'AFFAIRES. Eodem die uir Rusus Mediolanum se contulit, ubi homines quaestuosae industriae rerumque oeconomicarum principes conuenit. 89(4)L279.
HONTE. Avoir ~ Pudeat te, quod propter aliquod os tempus perdimus. IN12:1,1. Pudeat te tam ebrium domum uenisse! H87. Eum piget et pudet stultiae suae. Non me pudet fatêri... GL102.
HÔPITAL. qui… in ualetudinarium receptus, sectionem chirurgicam, arte medica perfectam, est passus. 92(4)L327.- Boris Yeltsin, cum mense septembri in nosocomio versaretur, statuit ut Victor Tzernomyrdin sua uice fungeretur in tempus, qui secari se pateretur essetque soporatus. 96(4)L345.
HORMONE. Hormonum-i. DIL.
HORS-BORD. Vigilum celox cursum dirigit ad Insulam Nigram. IN57:3,3.
HORS-SAISON. Sumus enim adhuc extra praecipua tempora anni; quapropter pretia, pro habitatione et mensa in xenodochiis pendenda, solent esse minora. 96(3)L249.
HÔTEL. agitur praesertim de magnis deuersoriis [<-ium] aedificandis. 88(1)L63.- multi, peregrinationem cupientes suscipere, deterriti sunt ab ineundo itinere ita ut lauta xenodochia diuersoribus paene uacua essent. 96(1)L69.
HÔTESSE (tourisme). homines uisendi causa aduenientes ibi conspicere posse, pretio decem rublorum pro singulis horis ac ductu iter facientium adiutricium, loca… 91(4)L298.
HUBLOT. Nonnulli eorum e nauigii fenestellis orbiculatis fugientes sese proiciunt. 95(3)L243.
HYDROCARBURE. Hydrogenanthrax. 93(1)L80.
HYMNE NATIONAL. Nationis carmen. DIL.
HYPOTHÈQUE. domicilium redimere 89(4)L302.

HUMOUR. Ita per sexaginta annos uiri illi callidi et iocosi, monstri Loch Ness auctores, prope uniuersitatem generis humani sunt ludificati non sine lepore salibusque Britannicis, quos uulgo "humour" appellant. 94(2)L133.- per iocum loquor. 95(1)L23.- Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam uocem pertinere, non eribui... interrogare. Att104.- Paenitentia nostra, ut quidam dixit paulum iocatus, est nimius commeatus. 96(3)L250.- Perspicaciter ac lepide respondisti. W980220.- plerosque nostrum fugit, pro dolor, ille urbanitatis lepos, qui Anglice "humor" appellatur: festivitatem Italico aceto conditam malumus. W.- rusticos cauillantes audiuimus libenter. W990929.

040829


HOSPITIBVS SALVTEM
SIGLA
NEXVS alibi in tela
A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z