E

EAU. Summa aqua. Aqua uiua / profluens. *Stagnum. Aqua iugis / perennis.- Flumen citatum fertur. Flumen imbribus auctum. Flumen super repas effunditur / extra ripas diffluit. Flumen agros inundat. Eluuio (inundatio). Accessus et recessus aestuum. Decessus aestus. Aestus maritimi mutuo accedentes et recedentes. Aestus ex alto se incitat. Aestu rursus minuente. Mare uentorum ui agitatur et turbatur. ¶Mare medium / internum. ¶Ex aqua exstare. Aqua est umbilico tenus. Aqua pectus aequat / superat. (Se) ex aqua [ex malis / e fluctibus seruitutis] emergere. Fluctuare / fluctuari. Fluctibus iactari. Fluctibus / undis obrui / submergi [aere alieno obrutum esse. Nomen alicuius obruere perpetua obliuione]. Gurgitibus haurire.- flumen uado transire. Flumine secundo. Flumine aduerso. ¶Aquam ex fluminie deriuare. Aquam ducere per hortum. Aquae / aquarum ductus. Agros irrigare. Aquae / aquarum inops. ¶Frigida / calida lauari.- Rhenus oritur / profluit ex Alpibus. LPB3.

¶EAU MINÉRALE. Melius est te aquam medicatam bibere. LSP258.
ÉCHECS. duos habent in usu ludos, latrunculorum ludum non dissimiles. Vt81,21.
Studiosus sum huic ludo, qui uocatur Latrunculi (numero plurali). Imago belli est, ubi albi et nigri pugnant. Inuentus est Orientis partibus, uerisimiliter ab Indis. Nam principio castella erant elephanti. Summus latrunculus non rex, sed Imperator appellatur. Quo alligato uel incito, delectamentum siue Latrocinium finem capit. Incohandi ludi motus sunt aptissimi, per quos uires in tabula Latruncularia explicantur. Nescio an pro equis dicantur Equites, uelut Gallice. Ignorabam 'castella', sed... nouistine nomen speciei militum qui mouentur prorsum et coronari possunt, si quis ad ultimam mandram perueniat? Latrones dicuntur! W020831.- REGVLAE GENERALES: Ludus constat ex tabula quadrata siue Schaccario in sexaginta quattuor sedes uel mandras alternatim albas nigrasque diuiso. Series transuersa octo sedium appellatur Linea; series recta, Columna; series mandrarum in obliquum euntium, Diagonalis. Schaccarium ita locandum est, ut ad dextram lusori cuique sit una sedium albarum. Vtrique lusori adhibentur sedecim Calculi: singulus Rex, singula Regina uel Domina, bini Sagittiferi, bini Equi, binae Turres et octo Pedites. Ex certo ratoque statu ludus peragitur alterno lusore mouente, atque desinit utro rege uicto neutroue. STATVS PRIMVS: Lusores ambo, alter ante alterum considens, suos quisque calculos in inferioribus statuunt lineis, occupandis sinistrorsus, albus, ab: turre, equo, sagittifero, rege, regina, sagittifero, equo, turre; in linea sequenti statuuntur Pedites. MOTVS CALCVLORVM: Nullus calculus calculos coloris sui transilire ualet, neque transilire aduersarium, sed capere eum eiusque locum occupare, praeter equum, qui omnes transilire potest. Pedites progrediuntur usque per columnas, et soli calculi sunt qui retro cedere non nequeunt. Primus lusus peditum siue profectio potest fieri duabus mandris transmissis, posteri lusus una; ii capiunt aduersarios calculos in obliquom et pergunt iter per nouam columnam. Rex sese mouet quoquouersum: recta, transuersa, obliqua, sed singulo gradu; nec apud regem hostium consistere, nec in petita sede potest; quouis mouetur capit hostes. Domina incedit aeque atque rex, sed procedens aut recedens tantum quantum patitur tabula; quouis incedit eminus cominus capit hostes. Obliqua sagittiferi uia sui coloris incedunt, et quatenus incedunt capere possunt. Equi mouentur duabus mandris transmissis, recta uel transuersa, atque una utrouis latere salientes; capiunt quemlibet in extrema sede motus stantem hostem. Turres mouentur dextra uel sinistra, prorsus uel retrorsus. Munitio est motus quem facit rex una cum turre; ut fieri possit, opus est uacuis mandris inter regem turremque iacentibus; nec rege nec turre mota usque ad id temporis opus est, neque ulla mandra qua rex incedit ad nouum locum debet infestari. Duae sunt munitiones: altera breuis cum turre regis: rex succedit stabulo equi sui, et turris instituitur in sede sagittiferi regii; altera longa, cum turre dominae: rex uehitur ad locum sagittiferi dominae, et turris ad locum dominae. W020903.
ÉCHELLE (mesure). Motus terrae gradum 6,6 secundum Richterianam metiendi rationem dicitur attigisse. 94(1)L44.
ÉCHO. (Vocis) imago.- Saxa uoci respondent / resonant. LPB7.
ÉCLUSE. Sexdecim cataractae efficiunt ut iniquitas locorum superetur. 92(3)L233.
ÉCOLE. Diplomata praebentur iis qui autumno tempore… scholas obierunt Romae. 92(4)L293. fines et proposita praecipua erant: ludus obligatorius et gratuitus; schola omnibus secundum diligentiam singulorum accessibilis… 92(4)L315.- Professores ad uigilantiam addicti inter scamnos circumagi incipiunt.- ne minus prospere processit argumentorum expositio de quibus rogatus sum.- Discipulos protinus allectos sensi atque sumpto calamo in suo quemque quaternione hypomnemata inscribentes.- Nuntiaui eam mihi omni laude dignam uisam esse, ideoque me maximum punctum, nempe 'decem', adsignasse. Plutarchi locum in ipso oeco scholastico uertendum adsignaueram.- Distributis pensis.- Lineolam ducens caeruleam ubi mendum deprehenderam. 97(2)L136.- Aduersante et repugnante natura. Inuitâ Mineruâ (ut aiuint). Crassâ / pingui Mineruâ. LPB97.-  ¶Tabula nigra. 97(2)L142.

¶~ MATERNELLE nepiagogium. 95(2)L141.
¶~ PRIMAIRE ludus litterarius 96(1)L78.- Ludus (discendi / litterarum). Disciplina / institutio puerilis. Pueros elementa (prima) docere. Primis litterarum elementis imbui. Doctrinae, quibus aetas puerilis impertiri solet. Artes, quibus aetas puerilis ad humanitatem imformari solet. LPB97.
¶~ SECONDAIRE Lyceum.- Haud raro fit ut professores gymnasiorum lyciorumque discipulos cogant ut quae quisque legerit in suam linguam uertat. 97(3)L202.-  Schola. Scholam frequentare. LPB97.-
¶UNIVERSITÉ. …clarissima Ruska Gandeva, philologiae classicae doctor apud Vniuersitatem Sophiae. 92(4)L319.- Ecce tamdem doctoris gradum adeptus sum. Necesse erat publicum certamen cito oppeterem ad cathedram, ut aiunt, adipiscendam (res satis difficilis et anceps mihi nuper doctori renuntiatio)… 97(2)L135.- Vocabula, qualia sunt 'baccalaureatus', 'graduatus', 'graduandus', 'facultas', e.q.s., rerum uniuersitariarum propria sunt. Inueniuntur non solum in Latinitatis mediaeualis lexicis, uerum etiam in lexico quod composuit R. Hoven, cui titulus Lexique de la Prose Latine de la Renaissance (Lugduni Batavorum 1994). Ret.- Pater Caelestis… in doctorum numerum est promotus. W011015.
¶FACULTÉ. Ordo…seu, ut aiunt, Facultas medicinae.89(3)L202.-
¶ANNÉE SCOLAIRE. Versor adhuc sexto, ab mense Octobri autem septimo semestri. W990923.
¶BARÈME. tam seuera trutina utebatur quotiens discentes erat diiudicaturus, ut eorum non pauci uel studiorum facultatem mutarent uel in alias universitates se conferrent. W001017.
¶COURS OBLIGATOIRES. Solum seriem disciplinarum certam secuta sum. ATM 9.
¶PROFESSEURS. Tempus iam enim erat ut tandem professor fierem publico ac stabili munere decoratus. 97(2)L144.- Nam ego … sum … simplex praeceptor 89(1)L66.
¶SOUFFLER. Sed earum artificem quem? quemnam? Recte admones, Polyclitum esse dicebant. Sig.5.
¶Voir Éducation.
ÉCOLOGIE. Verumtamen damna oecologica, ex immani incendio exorta, manent adhuc. 91(4)L297.
ÉCONOMIE. Ciuitas illa, postquam improuisa prosperitate uenditione olei terrigeni, quo abundat, est fruita, deinde, cum huius pretium iaceret, in magnam difficultatem rei nummariae incurrit. 89(2)L128.- Propter iacturas in re nummaria factas est uentum ad manus. 97(2)L152.- Ordinatio commercialis mundialis. W971229.

¶DÉFICIT, SUPLUS Praesidenti Bush in oeconomia nihil contigisse nisi eam penitus perturbare. Sub illo ex prouincia privata tres miliones ducenta milia sedium operis disparuisse et superfluum oeconomicum quinque milium sescentorum miliardorum dollarorum in defectum trium milium trecentorum miliardorum mutatum esse. NL030905.
¶VALEUR DES ACTIONS. Syngraphae pecuniariae pretium. DIL.
ÉCRAN. Aegrotus in albo relatam actionem chirurgicam potest conspicere. 89(4)L276.
ÉDITION. typis edita. LSP282.- Officina libraria. 97(2)L143.- -Quibus typis hic mandatus est liber? quando in lucem prodibit? -Liber ille de Vergili Ouidique editione Montaniana in lucem prodibit e sumptibus De Gruyter (Berolini et Noui Eboraci) in illa serie Untersuchungen zur antiken Literatur und Geschichte appellata, ante finem Septembris. W990921.
ÉDUCATION. Liberaliter / ingenue / bene educari. Seuera disciplina contineri. Aliquem ad humanitatem informare / instituere. Litteras discere ab aliquo. Institui / erudire ab aliquo. Disciplina alicuius uti. Magistro aliquo uti. E disciplina alicuius profectum esse. Puerum alicui erudiendum / in disciplinam tradere. Operam dare alicui. Se dare alicui. Se tradere in disciplinam alicuius. Se conferre / se applicare ad aliquem. Erudire aliquem artibus / litteris / in iurei ciuili / in re militari. Desudare in scholae umbra / umbraculis. ¶Multum esse cum aliquo. In aliqua re progressus facere / proficere / progredi. Aliquid efferre. Aliquid consequi in aliqua re. Adulescens alios bene de se sperare iubet / bonam spem ostendit. Alii de adulescente bene sperare possunt. Adulescens bonae / egregiae spei. Magna est exspectatio ingenii tui. ¶Mores alicuius corrigere. In uiam reducere aliquem. In uiam redire. Frenos adhibere alicui. Calcaria alicui adhibere / admouere. Stimulos alicui admouere. ¶Bona indole praeditum esse. Ingenio ualere. Summo ingenio praeditum esse.  LPB97.-
ÉFFEUILLEUSE. Sui ipsius nudatrix. LRL.
ÉGOÏSME. Egoismus. Philautia. W971229.- Ex hominum cupiditate uel ex nimio amore sui (egoismo). W971231.
ÉLECTRICITÉ. Electris, -idis: electrica uis. 93(1)L80.- tractatus de re electrica. LSP304.

¶COURANT ÉLECTRIQUE. Aemilius Orosco, rei scaenicae moderator, … instrumentum microphonicum arripuit ut conuiuas alloqueretur. Verumtamen est illico mortuus, quoniam in instrumentum illud fluor electricus praeualidus erat immisus. 88(1)L60.- Eheu! Quae mala uexatio fluxus electrici tactu percuti! LSP376.
ÉLECTROMÉNAGERS. homo aliquis rerum indoctus et ignarus interroget forsitan quae tandem sit ratio electricis domus utensilibus cum lingua Latina. 95(2)L142.
ÉLÉGANCE. Munditiis capimur. Att116.-
Éloignement, séparation

I) avec de verbes signifiant SÉPARER, PROVENIR DE: Liberare (a) seruitute. Decessit (de) uita (le plus souvent: ab devant des noms d'êtres vivants, ex devant des noms de choses;
II) ablatif, avec adjectifs qui signifient
 A) abundans, diues, egenus, ferax, fertilis, inanis, indignus, inops, orbus, plenus (plus classique: Voir Génitif II B i b)), refertus, uiduus.
 B) liber metu / a metu. Alienus ab... GL91.
ÉMEUTES RACIALES. Neque multum aberat, quin tota regio suburbana tumultuum phyleticorum (<tumultus phyleticus) ui in magnum locum proelii mutaretur. NL010601.
ÉMIRAT. Phylarchia. DIL.
ENCAN. in domo auctionaria Londiniensi amplius uicies centenis milibus dollariorum est uendita. 89(1)L45.
ENGAGER. nummo sum conductus. LSP364.
ENGRAIS chimique. Fimus chemicus. DIL.
ENNUYER. Être dégoûté Ciceronem taedebat uitae. GL102.- ¶S'ennuyer Taedio afficior. 0009Iu12.
ENSEIGNER. instruire quelqu'un: Doceo pueros grammaticam (Doceo grammaticam. Grammatica doceturPueri discunt grammaticam). Disciplinam tradere. GL102.

¶ENSEIGNANT. Nam docentis munus hoc praecipuum semper putaui, doctrinam continuis lectionibus et studiis fouere ut possit discipulorum mentes locupletare. 96(3)L246.
ENTREVUE. Percontatio-onis,f.; colloquium percontatiuum. DIL.- Colloquium interrogatorium. Eph051127.
ENVELOPPE. Involucrum epistulare. DIL.
ENVIER quelqu'un Inuidere alicui. GL101.
ENVIRONNEMENT. Forsitan dicendum sit "(ea) quae nobis circumstant" uel "(ea) in quibus uersamur". Nobis usui sunt aliquando et adiectiuum nomen "circumiectus" et uerbum "circumiacere" + cas. dat.: "loca quae circumiacent [ex. gr.] urbi", "omnia circumiecta [ex. gr.] urbi". W010224.
ÉPARGNER quelqu'un Parcere alicui. GL101. ¶OBLIGATION D'ÉPARGNE. syngrapha pecuniae collocatae. 92(1)L42.
ÉPICERIE. Taberna condimentaria. LSP240. ¶Faire les commissions Mater familias it obsonatum. LSP240.

¶ÉPICIER. Condimentarius. LSP240.
ÉQUIPAGE. centum quadraginta quattuor homines, qui aeronaui, e genere Boeing, aethera sulcabant, morte repentina sunt oppressi; e quibus septem gregem ministrorum efficiebant. 89(1)L46.
ERREUR. In (magno) errore uersari. Magno errore teneri. Vehementer errare. Erroribus implicari. (Per errorem) labi. Aliquem in errorem inducere / rapere. Errorem animo imbibere. Errorem cum lacte nutricis sugere. Error longe lateque diffusus.
¶Errorem tollere. Errorem amputare et circumcidere. Errorem stirpitus extrahere. Errorem deponere / corrigere. Aliquem errorem demere / eripere / extorquere.
¶Nisi fallor. Nisi (animus) me fallit. Nisi omnia me fallunt.
LPB81.
ESCALIER ROULANT. sub scalis uersatilibus incendium est exortum. 88(1)L59. Domnae, per scalas mechanicas conscendite! LSP98.
ESQUIMAU. moderatores Canadae Esquimensibus facultatem fecerunt amplissimum territorium proprium etiam quoad rem politicam administrandi. 93(3)L238.
ESPÈCE. Cette espèce de gens. istius farinae hominibus… 89(4)L300.
ESPÉRANTO. Ceterum, ut "quidam Latinistae" ignotum despiciunt Esperantum, alii, contra, qui utramque linguam norunt, utramque admirantur et laudant… presertim eo quod in diuersa intendunt: nam Latinus sermo nonnisi doctis aliquantum hominibus antiquorum scriptorum, poetarum, doctorum scrinia aperit et illustrat; dum Esperanto [?], qua est simplicitate, facilitate, perspicuitate, omnibus hominibus -cum doctis, tum indoctis- Babelici uitii remedia praebet. Vel melius… praebebit, nisi hinc error, inde ignorantia uel malitia obstabunt. 87(3)L235.
ET.

I) Énumératif:
 A) Mulieres senes pueri;
 B) Mulieres et senes et pueri;
 C) Mulieres senes puerique.
II) Rattachement: pour rattacher une énumération à un autre groupe de mots, on emploie une conjonction autre que celle de l'énumération: In morbum incidit ac satis uehementer diuque aegrotauit.
III) Explicatif: Italiam Lauiniaque uinit litora.
IV) Augmentatif:
 A) Deni duodenique.
 B) Vt uiris, ac Romanis dignum sit.
V) Consécutif: In inopia et fame, summaque annonae caritate.
VI) Négatif: la négation porte
 A) sur toute la proposition:
  i) pour un fait:
   a) Abiit neque unquam rediit;
   b) On ne met jamais et devant un mot négatif: et nemo =neque quisquam; et nullus =neque ullus; et nihil =neque quidquam; et numquam =neque umquam; et nusquam =neque usquam;
   c) et non au lieu de neque:
    1) quand la nég. forme corps avec le mot suivant: Factum superbum et non ferendum;
    2) quand et est séparé de la nég. par une proposition incidente: Et, equoniam mihi uideris istam scientiam iuris tanquam filiolam osculari tuam, non patiar...;
    3) pour détacher la nég., dans un mouvement d'indignation: Et non commouemur!
    4) et nihil et et nemo s'imploient comme et non;
  ii) pour une pensée: Redi neue (neu) rursus abieris
 B) sur un mot:
  i) le premier mot est plus exact que le second: Haec est fuga, non profectio;
  ii) le deuxième mot est plus exact que le premier: Si haec appellanda est profectio, et non fuga. GC160;179.
ÉTAGÈRE. Pekini pelliones in discrimine uersabantur quod … indumenta hiemalia, chirotecae, pilei lanei in tabernarum loculamenta  (-um, -i)  iacebant inuendita. 89(1)L43.
ÉTAT D'ALERTE. Magistratus Italiae in regionem eruptioni subiectam statum necessitatis indixerunt. NL010727.
ÉTERNUEMENT. narium destillationi simplici mederi non possunt. H162.
- Quid dicendum est cui sternuet? -Sit faustum ac felix. Seruet te Deus. Sit salutiferum. Bene uertat Deus. W020205.
ÉTRANGER d'une autre race. Allophylus- a. DIL.  ¶HAINE RACIALE. Odium phyleticum. DIL.
ÊTRE. C'est … qui… Is uenit. GC64. ¶Il était une fois… Fuit quondam... 95(1)L44.- ¶Quelles qu'ils, qu'elles soient  Si qui / quae sint. Vt164v,17.
EURO. Noua pecunia est euro (-onis) qui in centesimas diuisus est. NL020104.
ÉVASION. precatio minime significat quandam fugam quae cotidianis officiis aliquem abducit 87(2)L124.
ÉVOLUTION. Théorie de l'~. Villelmus Schopf, professor in studiorum uniuersitate Californiae, ubi progressioni ab initiis ductae uestigandae dat operam… quiddam incredibile reperit. 93(2)L140.
EXACTEMENT. Quas quidem insigneis clades..., nostrae (si quae sint) Respublicae facile euaserint, modo ad unam Vtopiensium reipublicae normam sese adamussim componentes, ab ea ne transuersum quidem, ut aiunt, unguem recedant. Vt164v,16.
EXAMEN. Ah, fili mi! nescisne quattuor ipsos esse dies ex quo Antonius pericula, Barcinone, subire debuit, necdum ad nos litterarum quicquam. LSP288.- ¶Échouer un ~ naturali quamuis discendi facilitate praedita, scholasticas de industruia improbationes continuabat. 94(1)L32.- ¶Réussir un ~ Fausta omnia. Lauream sum adsecutus. LSP290.- Euthymius Antonaros scholare disciplinarum curriculum summa laude confecit atque, idoneitatis periculo superato, in suae urbis athenaeo, litterarum classicarum studia excolere coepit. 96(3)L278.
Exclamatives, propositions.

I) Sans verbe: O spectaculum miserum atque acerbum!
II) Avec infinitif:
 A) Ludibrio esse urbis gloriam!
 B) Nuance d'incrédulité: -ne avec l'infinitif: Siculosne… eo cibo esse usos? Cic.87n9.
EXCLUSIVITÉ. Sperauerunt illi nuntium obstupefacientem, exclusoria ratione respectu ceterorum diariorum, se esse utiliter edituros. 94(2)L132.
EXCUSES. Nihil habet istud excusationis! H38. Ignosce, domine, potesne nobis auxilio esse? H49. Iterum sero venisti! -Culpa careo! -Esto! Qua excusatione hodie uteris? H76.- Da ueniam! Calceos iam nom proiiciam. LSP68.- Valetudinem / morbum excusare / causari. Valetudinis excusatione uti. Se excusare alicui / apud aliquem de / in aliqua re. LPB37.
EXPÉRIENCE. Usu aliquid cognitum habere. In rebus atque in usu uersatum esse. Vsu praeditum esse. Magnum usum in aliqua re habere. Multarum rerum usus. Vsu rerum / uitae / uitae communis edocti scimus. Experti scimus / didicimus. Vsu cognitum habemus. Res ipsa / usus rerum (cotidie) docet. Multa acerba expertus est. Usus me docuit.
¶INEXPÉRIENCE (Rerum imperitum esse.
LPB90.
EXPERTS. uestigatores rerumque periti. 97(4)L331.
EXPLOSIFS. paruum autocinetum onerarium, magna ui materiae displodentis refertum, subito est diruptum. 93(2)L140.
EXPRESSIONS COURANTES. Abite. Adeste. Age moue te ! Apage estis!. Atque auscultare disce si nescis loqui. A uobis lasciuia abesto. ¶Bellum hoc. ¶Calamitosus fias! Cerebrum non habet! Cui ego : ... cur ? ¶Daturin estis aurum? ¶Dic mihi, Calliope : - quid? - reputemus enim: discedo. Dixit enim sic : ... en ego confiteor ! ¶Exspecto quid uelis. ¶Fiat quod uultis: Frugi est homo. Fuge domum. ¶Haec quoque praetereo : ... Haec rei natura est. Haec uia quo ducit? Haec urbs est Thebae. Haud moror. Hem quid id est? Hic est. Hoc iuuat ? Hoc pudet fateri. Hoc salsum esse putas? ¶Iam hoc uide. Id facile effici posse. Illa est ? Ille ergo uir quid ait ? In memoria habeo. Iniquus est. ... Inquam ego ... Ipse fecisti. Irascebar. Ita faciam. Iterum ego : ... ¶Laui iandudum manus. ¶Macte uirtute esto. Mel meum! Me miserum ! Mi frater, salueto ! Miserere dolentis. Miseremini. ¶Nam id melius emitur quam uenitur. Nec sum adeo informis. Ne me attigas! Nimium saeuis. Noli credere. Non audisti? Non credis? Non credis mihi? non debuit. Non est ferendum. Non fero. Non impune feres. Non potest celari. Non puellula est. Nugae. Num claudicat? - at hic clodicat. ¶Orcae ita! O soror, salue,  mea! ¶Placuit tum id mihi. Pugnae facta pausa est. ¶Qua re? Quaerit ad superos uiam. Quare hoc dixisti? Quem nunc amabis? Quid agis? Quid ago? Quid clamas? Quid ergo est? Quid? Quid est? Quid facerem? Quid faciam? Quid facimus? Quid facis? Quid feci? Quid ita? Quid multis moror? Quid noui? Quid nunc irascitur? Quid nunc? Quid postea? Quid scribis? Quid tanta mandas odia? Quid uerbis opus est? Quirites tu nisi caues, iacebis. Quis leget haec? Quis me iubilat? Quo ferimur? ¶Responde mihi. Rursus ille : ... ¶Sed quid magis? Sed quid opust uerbis? Semper ego auditor tantum? Sic diligor a te? Sic uita erat. ¶Tacete quaeso. Tu tuis dignus. Tuque mihi narrato omnia disertim. ¶Vbi gentium? Vis dicam? Verum uos uidebitis. Vis experiri amicum? Vis fieri diues? W980103. ¶Voir Idiotismes.
EXTINCTEUR. Quingenti siphonarii, undique arcessiti, exstinctoriis [<exstinctorium] conati sunt flammas cohibere. 96(3)L254.
EXTRÊME GAUCHE. laetitia eius diei turbata est a nefariis, extremarum partium sinistrarum sectatoribus. 90(4)L306.
EXTREMISTE. Extremarum partium sectator. DIL.

 
 
2006 06 03

 

HOSPITIBVS SALVTEM
SIGLA
NEXVS alibi in tela
A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z