C

CACHER. Non celaui fratrem sententiam meam. Id mihi celari non potuit. De ea re celari non potui. GL102.
CADRE, EXÉCUTIF. Ergodota-ae, m. DIL.
CAFÉ. Da, quaeso, poculum paruum caffei. LSP5.- Potio cafearia. 97(2)L161.- "Càfea,-ae, f." est Latine potio, quam populi Europaei circiter saeculo decimo sexto sumere coeperunt; a quibusdam  uocitatur "potio Arabica". "Cafèum,-i, n." est taberna (unde et "taberna cafearia"), ubi illam potionem homines sumunt  uel sorbilant. W990827 …herba ea "coffea Arabica" a Linnaeo nuncupata est. W990830.
¶TASSE À CAFÉ. Pocillum cafearium. DIL.
CAFÉTÉRIA. Thermopolium -i. DIL.
CAHIER. uos autem scribite singulas periodos in uestro quaternione. 92(3)L205.-  ¶~ DE NOTES. Aduersaria  (scholastica) -orum, n.
CALCULATRICE. Mechanema calculatorium. DIL.
CALÉFACTION. Quomodo calefitis? Ab imo calefimus. Pulcherrime! haec est calefactionis ratio recentissima. LSP188.-
CALENDRIER. Fasti. Anni descriptio. ¶Annus / dies / mensis intercalaris. LPB22.
CALME. Prendre les choses avec ~ cum dormiat, id, opinor, lente perpetitur! ATM 7
CAMÉRA. Animans autem illud, audito sono machinulae photographicae, cum imprimitur, et uiro conspecto, propere facessit, sibilum edens. 88(1)L57.- Mulieres illae, quarum altera in sella rotali ob sclerosim dies cogitur transigere, ante capsam photographicam exponunt. 91(4)L296.
CAMERAMAN. Henricus, ab amico cinematographo uoluptario adiutus, multa scelera mafianorum in taeniola impressit. 94(2)L134.
CAMISOLE. solum bracis et subucula intima in tanto frigore indutus 90(1)L48.
CAMP ¶DE CONCENTRATION. lapis, e quodam campo captiuis custodiendis allatus, est collocatus. 91(4)L298.- Ecclesia saeculo XX in finem uertente in suo martyrologio inscribit omnes qui hoc saeculo, plurimis difficultatibus immerso, et coram habentes crudelitates et Gulagiae exulantium campos, carceres atque densa captiuorum castra, testimonium fidei, spei, amoris modo heroico prodiderunt. 93(2)L154.- "campos de concentración" conuertere poteris densa captiuorum castra aut statiua, fortasse et "centra" aut simpliciter campi captiuorum, campi in quibus captiui concluduntur, continentur. 93(2)L155n.-
  Die Saturni (050128) coetus generalis Nationum Vnitarum sessionem specialem in historia sua primam habuit, ut moneret sexaginta annos elapsos esse, cum captiui in campis carceralibus inclusi e servitute nazistarum Germanorum liberati essent. NL050128.
¶~ D'EXTERMINATION Campi captiuis interimendis. 97(2)L154.
¶~ DE RÉFUGIÉS. in campis profugis excipiendis triste aeuum traducunt. 89(1)L47.
CAMPER. prohibetur hic tentorium tendere.
CAMPING. Patebat ibi campus tentorius, ubi amplius sescenti periegetae in summa rerum tranquillitate sunt commorati. 96(3)L263.
CANCER. Hirohito, Iaponiae imperator, … e cancro stomachi obiit seu, quo uerius dicatur, diuturnam mortis colluctationem finiuit. 89(1)L47.
CANOË. Qui sunt caudica prouecti. IN42:1,2.
CANOT de sauvetage. alii ad scaphas auxiliarias procurrerunt  90(2)L126.- Reuera post tres horas siphonarii scapha cummea seu inflatili uehentes, exspectati aduenerunt salutis auctores. 94(4)L320.
CAPITAINE. Centurio 89(4)L274.
CAPITALE. Vrbs princeps.
CAPORAL. Optio 89(4)L275.
CARBURANT. Strages immensum est aucta quod magna exceptoria liquoris propulsorii... ignem conceperunt. 94(4)L318.- Fomes scintilla electrica accenditur. LSP376.
CARDIOLOGUE. medicus naturae cordis peritus seu cardiologus. 94(4)L310.
CARROSSERIE. Carpentaria et mechanica reficere possunt. LSP378.
CARTE ¶DE CRÉDIT. Alii… ex hoc grege, sagaces callidique, audacter et proterue affirmarunt se in systema informaticum societatum, quae creditae pecuniae chartulas praebent, sese posse insinuare ac sine ullo impedimento nummos sibi inferri iubere. 94(1)L46.- Tessera crediticia / creditoria. W.

¶~ D'EMBARQUEMENT. Tandem extremo temporis opportuni momento stationem aëroportuensem feliciter attingit, ubi scidula conscensionali est potita. 95(3)L233.
¶~ D'IDENTITÉ. tessera agnitionalis. 97(1)L55.
¶~ POSTALE. Adest quoque taberna ubi uendunt cartulas cursuales. LSP150.- Photocartula. 0011Iu16.
CASERNE. Milites castra statiua relinquerunt, unde alii ciues instrumentum, alii arma auide rapuerunt. 97(2)L152.
CASINO. Aleatorium-ii. DIL.
CASQUES-BLEUS. Franciscus Mitterand… cum militibus Coetus Nationum Vnitarum, qui "cassides caeruleae" appellantur, contulit sermonem. 92(3)L233.
CASQUE D'ÉCOUTE. Auriculare exceptaculum. DIL.
CASSE-PIED. Impauidus animosusque autem stetit nec assidue fabulari desiit inurbanos fatigans male salsos illos, qui uerba Latine prolata stulte fastidire uiderentur 90(1)L66.
CASSETTE. Phonocaseta; capsula/capsella/theca/taenia sonans/sonigera 87(2)L159. cantus incitati et uibrantes e casellis stereophonicis ingenti strepitu profunduntur. 89(4)L299.
CAUSE. Causae rerum et consecutiones. Causae extrinsecus allatae. Causae in ipsa re positae. Rerum causae aliae ex aliis nexae. Ex paruis saepe magnarum rerum momenta pendent. Ex aliqua re nasci / manare. Ab aliqua re proficisci. Ex aliqua re redundare in / ad aliquid. Vtilitas efflorescit ex aliqua re. E fontibus haurire. Haec es eodem fonte fluunt / manant. Fons et caput. Riuulos consectari. Fontes non uidere. LPB45.
Cause

I) Complément de cause:
 A) Ablatif:
  i) Lacrimare gaudio;
  ii ) SE RÉJOUIR (À CAUSE) DE, S'AFFLIGER DE: Gaudeo bonis rebus et doleo contrariis. Gloriantur sua uictoria. GL109.
  iii) avec verbes au passif (Voir Datif):
   a) comp. d'agent, avec nom d'être animé: Amor a Deo. Libri a muribus corroduntur;
   b) abl. d'instrument avec noms de chose: Maerore conficior. Sagitta uulneratus est;
   c) les choses peuvent être personnifiées: Vita data est a Natura, et des êtres vivants peuvent être considérés comme des instruments: Equo uehi. GL109.
 B) Génitif: avec miseret, paenitet, piget, pudet, taedet, on met à l'acc. le nom de la personne qui éprouve le sentiment et au gén. le motif du sentiment: Me paenitet culpae meae. Eum piget et pudet stultitiae suae. Ciceronem taedebat uitae. Nos miseret pauperum. GL102.
 C) Avec les verbes qui signifient ACCUSER ou CONDAMNER, le nom du crime est au gén. (gén. de cause), mais le nom de la peine à l'abl. (abl. de moyen): Accusare aliquem furti. Teneri cupiditatis. Damnare capite. Multare exilio.
 D) Prépositions:
  i) Ob eam rem;
  ii) Propter bellum;
  iii) Prae metu;
II) Propositions causales.
 A) Conjonctions:
  i) affirmatives: quod, quia, quoniam, quum (cum), quando (quandoque, siquidem): Mater dicta quod sum, ego magis studeo uitae.
  ii) négatives: non quo, propterea quod, quippe qui
 B) Mode du verbe:
  i) en général, indicatif;
  ii) subjonctif:
   a) cause imaginée chez le protagoniste: Aristides expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset;
   b) négation: Acta Caesaris seruanda censeo, non quo probem, sed…
   c) avec quum (cum): Quum sit in nobis consilium, ratio, prudentia, necesse est deum haec ipsa habere maiora. Cum id cupias, manebo. GL143; SOL12.
   d) avec relatif: Qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. Cic91.
CEINTURE DE SAUVETAGE. Mensibus enim Iunio et Iulio hominibus in litoribus apricantibus orbes natatorii distribuentur. NL020614.
CÉLÈBRE. Alanus Southward, magni nomini biologus.89(3)L184.
CÉLÉBRITÉ. Gloriam / fama sibi comparare. Gloriam (immortalem consequi / adipisci. Gloriae / laudi esse. Laudem afferre. (Summa) gloria / laude florere. Clarum fieri. Nobilitari. Illustrari. Gloriam colligere. In summam gloriam uenire. Immortalitatem condequi / adipisci / sibi parere. ¶Gloria duci. Laudis studio trahi. Laudem / gloriam quaerere. Stimulis gloriae concitari. Gloriae / laudis cupiditate incensum esse / flarere. ¶Aliquem immortali gloria afferre. Aliquem sempiternae gloriae commendare. Statuam alicui ponere / constituere. LPB67.
CENDRIER. Vasculum cinerarium. 96(4)L348.
CENTRE-VILLE. Sinus urbis. LPB2.-
CERF-VOLANT. locauerunt … instrumentum photographicum in aquila cartacea. 89(2)L130.
CÉSARIENNE. Sectio caesarea. DIL.
CESSER. Desino, desinere, parf. destiti. LPC207.
CHACUN, CHAQUE

I) QVISQVE, au sing., s'emploi précédé
 A) d'un relatif, d'un interrogatif ou de ut: Quem quisque uult sequitur. Quad cuique futura sunt?;
 B) d'un réfléchi: Pro se quisque;
 C) d'un superlatif;
  i) au sing.: Sapientissimus quisque eligitur;
  ii) au pluriel: Optima quaeque eligit;
 D) d'un ordinal: Vix decimus quisque seruatus est;
II) dans les autres cas: VNVSQVISQVE;
III) chacun des deux: VTERQVE. GC81.
CHALET. In tribus pulchellis domunculis montanis... homines... habitabant. 94(4)L316.
CHALOUPE. Ex uectoribus solum centum uiginti tres...scaphis saluificis uti potuerunt. 94(4)L314.
CHAMBRE À AIR. Vnde bullae exeunt, inde aer e tubulo fugit: ita quo loco punctum lateat conspici potet. LSP378.
CHAMBRE À GAZ. in conclaui gasio effundendo est occisus. 92(2)L99.- Multitudines hominum in conclauibus gasio internetiuo effundendo sunt interemptae. 96(4)L344.
CHAMPAGNE. Anno… circumacto, ut moris est, uinum spumans Campanense est propinatum. 94(1)L42.
CHAMPIONNAT. Etiam stadium pilae ludi a basi terrae motum tolerauit, ubi sexaginta quinque milia hominum erant congragati ad spectandum certamen extremum, pertinens ad principatum huius ludi in orbe terrarum. 89(4)L277.
CHAMPOOING. Capitilauium. LRL.
CHANCE. Fortunam tentare / experiri. Fortunam periclitari. Periculum facere. Fortunae se committere. Fortunae uicissitudines. Ancipites et uarii casus. Sub uarios incertosque casus subiectum esse. Multis casibus iactari. Ad omnes casus subsidia comparare. Varia fortuna uti. Fortunae telis propositum esse. Fortuna obiectum esse.

¶BONNE ~ Fortuna secunda uti. Fortunae fauore / prospero flatu uti. Fortunam fautricem nancisci. Fortuna caecos homines efficit. Fortuna animos caecat. Fortunam in manibus habere. Is, quem fortuna complexa est. Fortuna aliquem effert. Rebus secundes efferri. Peropportune accidit, quod… Nihil calamitatis (in uita) uidere. Calamitatibus defungi.
¶MAUVAISE ~. Fortunam ex manibus dimittere. Fortuna commutatur. Fortuna se inclinat. Ludibrium fortunae. A fortuna desertum / derelictum esse. Fortuna aduersa. Res aduersae / afflictae / perditae. In calamitatem incidere. Calamitatem accipere / subire. Calamitatem haurire. Omnes labores exanclare. Calamitatem / pestem inferre alicui. Calamitates affligi. Calamitatibus obrui. Calamitate doctus. Conflictari (cum) aduersa fortuna. In malis iacere. Malis urgeri. Multis iniquitatibus exerceri. Fortuna aliquem uehementer exercet. Ad iniurias fortunae expositum esse. Fortunae cedere. LPB49.
CHANDAIL. Thorax laneus. DIL.
CHAPEAU. Vbi nostri petasi? IN37:3,2.

¶BONNET DE LAINE. pileus laneus 89(1)L43.
¶HAUT-DE-FORME Ingreditur un tabernam ad uestem nigram et petasum turritum emendum. LSP172.
CHAQUE. Voir Chacun, chaque.
CHARCUTIER. porcinarii taberna clausa est. LSP236.
CHAR D'ASSAUT. Die uero IV Iunii milites iussu eorum apud quos est summa potestas, curribus loricatis uehentes in Aream illam irruperunt et plurimos adulescentes et opifices necauerunt. 89(3)L181.-
CHARGE, EXERCER UNE. Ildefonsus Adeva, qui paenitentiarii munere in Cathedrali Pampelonensi fungitur. 89(1)L65.
Charger (se) de. Les verbes traduisant l'idée de "se charger de" se construisent avec l'adjectif verbal: accipere, suscipere, curare: Puerum educandum suscepit.
CHARTER. Voir Avion.
CHAUFFAGE. Instrumentum calefactorium. DIL.
CHAUFFEUR. Ipse cum autoraedario in suum autocinetum celere, quod erat ad saepta, insiluit, et celerrime profecti sunt. IN23:1,2. Proditus est ab eo qui olim fuit autocinetistes… 93(1)L63.- autocinetista. 95(1)L67.
CHAUSSETTES. Pedes et suras aduersus frigus tibialibus uestimus. LSP162.
CHEF D'ORCHESTRE. Leonardus Bernstein, clarissimus symphoniacorum orchestralium magister, uita est functus. 90(3)L208.
CHEMIN DE FER. Tramen ferriuiarium. Hamaxostichus -i, m. DIL.- Etiam traminis inspector autumat aufugere me uoluisse. IN4:2,2. Cur tramen sustinetur? IN4:3,3.- Scintilla ex aliquo curru emissa, ingens flamma hamaxosticos obuoluit, deleuit. Quadringenti duo uectores igne sunt interepti. 89(3)L181.- ferrouiarium agmen septem curruum, cui nomen "Stella Eurapaae" (Eurostar) machina tractoria Diseliana propulsum, cuniculum, sub Freto Britannico ingenti molitione constructum, primum pertransiit. 93(3)L229.- Tramen in statione quadam consistit. LSP150.- uia Portuaria incipit ante stationem ferriuiariam et ad portum ducit. LSP180.- Nolite properare! Tramen uestrum dimidiae horae moram habebit neque ante meridiem abibit. LSP140.-  Duo tramina, vectoribus referta, in urbe Gaisal Indiae orientalis die Lunae multo mane inter se collisa sunt. 990806NL.

¶~ À GRANDE VITESSE. Hamaxosticum (-i, n.) magnae uelocitatis. 96(1)L74.
¶BILLET DE ~. tessera itineraria. 97(1)L55.
¶CHEMINOT. Ferratae uiae opifices... cessarunt ab opere. 96(1)L66.
¶DÉRAILLER. Hamaxosticus... exorbitauit, quod uia ferrata, magnis pluuiis mollita, consederat. 94(4)L318.
¶GARE DE TRAIN. hoc accidit in statione ferrouiaria Vrbis. 90(3)L205.
¶Voir LOCOMOTIVE
¶QUAI. Apud quam crepidinem consistit tramen? -Apud crepidinem alteram, uia tertia. LSP144.
¶TRAIN À GRANDE VITESSE. Hamaxosticum magnaae uelocitatis. 96(1)L74.
¶TRAVERSES. Viae ferratae, quibus loca remot inter se coniunguntur, sunt factae inutiles, quod tigna transuersaria geminarum orbitarum sunt igne exusta. 96(3)L254.
¶VOIE FERRÉE. Trames-itis ferriviarius. DIL.
¶WAGON. Vir ex curru prosiluit. IN3:3,3.
CHÈQUE. accedant ad nomismata argentea et mandata nummaria accipienda. 91(4)L257.
CHERCHEUR. uiri reconditae doctrinae … dediti rationem inuenerunt 89(1)L45.- Iosepha Brunetti, indagatrix perdiligens... fragmentum carminis... inuenit. 95(1)L66.- Nouissimus... spicus...praebet uestigia et signa, quae doctis et uestigatoribus statuere quibus temporibus homines regionem habitauerint... permittunt. 95(1)L73.
CHEVAL. Sternere equum. Conscendere equum. Ascendere in equum. In equo sedere. Equo insidere. (In) equo haerere. Equo uehi. Calcaria subdere equo. Calcaribus equum concitare. Equo citato / admisso. Freno remisso. Effussis habenis. Equum in aliquem concitare. Habenas permittere. Admittere / permittere equum. Frenos dare equum (Frenos, calcaria alicui adhibere). Habenas adducere. Agitare equum. Modereri equum. Equos incitatos sustinere. Equi consternantur. Descendere de equo.
CHEVEUX. Promittere crinem / barbam. Capilli compti / compositi. Passis crinibus. Capilli horridi. Capilli horrent. LPB25.
CHIEN. Canes qui plurimum latrant, raro mordent. LSP116. ¶ ~ de chasse. Canis uenaticus. H178.
CHIITE. a Siitis, qui sectam quandam mahometanam efficiunt 87(1)L34.
CHIRURGIEN. Quot sectiones salutiferae a medicis uulnerariis sunt peractae 91(3)L205.-
CHLOROFORME. Chloroformium IN18:2,3.
CHOCOLAT. Haegar! Quid de circulis cacaotinis fecisti? H233.- Esus socolatae (<socolata) saluti prodest. NL010907.- Semper credebam rem Latine "chocolatum" (n.) esse, sicut in lexico meo Smith & Hall (Londini, 1870)… a vocabulo Nahuatl [id est lingua Aztecorum] "chocolatl" ("cibus e seminibus cacao factus"). W001018.
CHOIX.. ¶Donner le ~. Optionem alicui dare (utrum… an). LPB82
¶Au ~. Adiectiua possessiua collocentur pro lubito, prout musica ratio significantiae suadent. 92(4)L353.
CHOLESTEROL. Eo etiam commendatur quod adipe et cholesterolo, quod dicitur, caret.
CHÔMAGE. Multi ciues … opere carent. 89(2)L128.- plures ab opere ablegantur in otium. Vt41,1.- Summae curae in minuendo numero destitutorum opere seu in minuendo coacta ab opere cessatione sunt adhibendae. 93(4)L354.- infelix mulier nullum facit nec inuenit opus. 94(4)L323.
CHOSE.

I) Au nom. et acc.: neutre pluriel des pronoms adjectifs: Hoc. Aliquid. Multa. Aliud. Nihil. Cetera;
II) aux autres cas: RES: Huius rei, his rebus. Nullius rei. Omnium rerum;
III) exception à l'abl.: In hoc (sur ce point);
IV) neutre suivi immédiatement d'un relatif: In his omnibus, quae... . GL28.
V) Il y a une ~. Hoc unum in uiris uitupero, quod metunt feminas! H39.
CHOUCROUTE. in his Octobralibus non desunt obsonia, praesertim botelli cum brassica fermentata. 95(4)L351.
CIEL. Aër terrae circumiectus / circumfusus. Aër qui est terrae proximus. ¶Suspicere (in) caelum. Oculos tollere / attollere ad caelum. ¶Sub diuo. ¶Caelum. Natura caeli. Caelum salubre / graue. Salubritas / grauitas caeli. Caeli temperatio. Aër calore et frigore temperatus. Caeli asperitas. Caeli uarietas. ¶Caelestia. Sol oritur / occidit. Ortus / occasus solis. Sol / luna deficit, obscuratur. Solis defectio. Luna crescit / decrescit / senescit. Motus stellarum constantes et rati. Cursum conficere in caelo. Caelum astris distinctum et ornatum. Nox sideribus illustris. Stellae errantes / uagae. Stellae inerrantes. Sidera certis locis infixa. Orbis lacteus. Orbis signifer. ¶Vertex / axis / cardo caeli. Orbis / pars (terrae) / cingulus. Orbis medius. Orbis finiens. LPB6.
CIGARE. nicotianum bacillum. 92(4)L324.- Quis (tabacea) uolumina cupit? Mihi est capsa uiginti quinque uoluminum quam auia natalicio meo mihi dono dedit. LSP150.-
CIGARETTE.  Sigarellum -i. DIL.-  Henricus… in eorum aduentu subridens petiit ut sibi fistula nicotiana daretur. 92(4)L322.- Visne hispanicam, domne? LSP148.-  Litteris in capsulis sigarillorum (-um, -i n.) scriptis homines quidem de periculo tabaci monentur. NL000811.
CIMENT. Rubens Barrichello… autocinetum, quod gubernabat, ad orbitae munimentum e lithocolla afflixit. 94(2)L136.- Concipitur "Virgo" palustribus locis, signino circumiecto continendarum scaturiginum causa. LSP462. ¶~ armé. Lithocolla ferro durata . DIL.
CINÉMA. Si quam urbem uisito, ad cinematographium adire non omitto. LSP16.- Cinematographeum. 0012Iu6.-
Cinematum -i. 74Eph051120.
¶BILLET. Tessera. 0012Iu6.-
¶ÉCRAN. Album -i. 0012Iu6.-
¶FILE, QUEUE. Hominum ordo. 0012Iu6.-
¶GUICHET. Tesserarum ostiolum. 0012Iu6.-
¶METTEUR EN SCÈNE. Moderator -oris. NL040305.-
¶PREMIER. Totò primas egit in taeniolis cinematographicis. W.
¶RÉGISSEUR. Cum esset peritissimum spectaculorum cinematographicorum dispositor, in summam gloriam uenit. 93(4)L349.
CIRCONSTANCES DE LA VIE. Voir   Vivre.
CIRCULATION. Commeatio uiaria. DIL.
CITÉ, VILLE, VILLAGE. Centre-ville Sinus urbis. LPB2.
CIVILISATION. At inutilia sunt "arma rationum" aduersus eos homines, quorum animi mentesque non modo rationi refragantur, uerum etiam omnia spernunt atque in odium habent, quae praeteritorum temporum cultum ciuilem redoleant. W991005.
CLAIR. C'est ~ At apri uenustatem carminum meorum rectius inllegunt quam tu, rustice! -Id perspicuum est: canis enim ut aper!!! AGl6:2,1.
CLASSE MOYENNE. Vindomanae in Austria cotidie diarium editur, Kurier apellatum, quod praesertim a medii ordinis ciuibus studiose lectitatur. 95(2)L143.
CLIMA. ¶CHANGEMENT ~TIQUE. Delegati ex centum quinquaginta nationibus die Lunae Bonnam convenerunt deliberaturi, qualibus regulis et rationibus mutatio climatica averteretur. NL991029.
CLIMATISEUR. Iam caupona, instrumento aëri temperando ornata, ibi habetur. 94(2)L130.
CLONATION, CLONE. Si medicis et uestigatoribus… ut quid uelint perficiant datum est, clonesis etiam, procedente tempore, non modo legitimam uerum etiam ita rationi consentanea fit, ut nullus amplius dubitet quin ad hominum utilitatem homines quoque clonari possent. 97(1)L70.
- Societati mercatoriae Americanae nomine Advanced Cell Technology contigit, ut embryonem humanum clonizaret. Biotechnici, cum hoc artificium perfecissent, negauerunt sibi homines multiplicare in animo habere. Immo, clonizationem eo tendere, ut nouae rationes ad aegritudines uarii generis curandas proferrentur. NL011130.
CLOWN. Maximam tamen laudem sibi ut ridicularius circensis comparauit: ut ioculator, specie aut tristis aut gloriosus, totos circos Europae, integra aetate, summe oblectauit.- Veste pusilli ridicularii circensis amicta. 97(2)L155.
COBAYES. beluae experimentales. 89(1)L46.
COCKTAIL. quid bibere uelis: anisum, absinthium, merum, an gallicaudam? LSP276.

COCA-COLA. Cocacola -ae. W040228.
COCAÏNE. Cocainum -i. W040227.
COCKTAIL MOLOTOV. scholastici seditiosi... lagunculas Molotovianas in biocolytas conicierunt. 96(1)L68.
COCU. ad deceptorum maritorum gregem memet ipse inscius ascribebam. 92(4)L341.

CODE POSTAL. Numerus cursualis. DIL.
CŒUR. Par ~ Num omnia ad uerbum discis? LSP42.
COFFRE-FORT. paruus thesaurus… in arca munita… continetur. 92(2)L99.-
COGNAC. Coniacum -i. DIL.
COIFFURE. Ornatus comae. DIL.
COLÈRE. ira tumet iecur meum. W990915.- Exprobratio… mulieri bilem in nasum impellet. Ret98.
COLONEL. Tribunus militum. 89(4)L274.-
COLONIALISME. Colonica dicio. DIL.
COMA. ille in grauissimo sopore -in lingua Graeca uetere et recenti 'kO=ma' dicitur; quo uocabulo et nobis liceat uti- demergebatur. 92(4)L327.
COMBUSTIBLE. In pluribus urbibus … esculenta et materia ustioni apta defecerunt. 89(1)L44.- Aëronauis…coacta est descendere ad liquorem propulsorium supplendum. 89(1)L46.
COMMANDANT. Centurio maior 89(4)L274.
COMMANDO. Manus audax. DIL.
COMMENCEMENT. Initium facere / ducere / sumere alicuius rei. Initium capere. Incipere ab aliqua re. ¶Ab exiguis initiis proficisci. Incunabula doctrinae. ¶Parare + inf. Aggredi ad aliquid faciendum. LPB43.
COMMÉRAGES. Rumor / fama / sermo est / manat. Rumor / fama uiget. Fama serpit (per urbem). Rumor increbrescit. Dubii rumores afferentur ad nos. Auditione et fama accepisse aliquid. Fando aliquid audiuisse. Ex eo audiui, cum diceret. Vulgo dicitur. Peruulgatum est. In ore omnium (hominum) / omnibus (hominibus) / mihi / tibi… esse. Per omnium ora ferri. ¶Rumorem spargere. Famam dissipare. ¶In ore habere aliquid. Efferre / edere aliquid in uulgus. Foras efferri. Palam fieri. Percrebrescere. Diuulgari. In medium proferri / exire / emanare. In sermone hominum uenire. In ora uulgi abire. Fabulam fieri. ¶Mentionem facere alicuius rei / de aliqua re. In mentionem alicuius rei incidere. Mentio alicuius rei incidit. Commemorare. LPB66.- Nonne tu quoque absentem aliquando amicum maledico dente carpsisti? 92(4)L343.
COMMUTATEUR. malleolus imprimitur, quo… 91(4)L296.
Comparaison

I) Comparaison:
 A) Formes du comparatif
  i) En général: -ior -ius
  ii) Les adjectifs en -dicus, -ficus, -uolus: -entior
  iii) Les adj. en -eus, -ius, -uus (sauf -quus): avec magis.
 B) Complément du comparatif
  i) avec l'abl.,
   a) lorsque deux choses sont directement comparées l'une à l'autre: Facilior est somnus labore. Domus muro altius est. Paulus est doctior Petro. Existimo Paulum doctiorem Petro. Nihil est tua oratione sapientius. Non inferior fuit patre;
   b) équivalent à une proposition: Virtus major opinione. Victoria maior spe. Turba maior solito. Plus aequo. Plus iusto. Quis mollius unda?
  ii) autrement, avec quam: Paulus est doctior quam Petrus. Dicit Paulus se celerius uenisse quam Petrum (uenisse).
 C) Comparaison de deux adjectifs ou adverbes:
  i) Fortior quam prudentior (plus courageux que prudent);
  ii) Magis fortis quam prudens (plutôt courageux que prudent).
 D) Comparatif sans complément: "passablement", "un peu", "trop": Senior erat et loquacior.
 E) Au lieu du superlatif,
  i) quand il s'agit de deux objets ou de deux catégories: Dextera est ualidior manuum. Venit prior. Natu maior. Infirmiores resistunt ualidioribus;
  ii) Rex ille, quo non alter maior, misere obiit.
II) Disproportion ("trop pour"):
 A) Laetitia maior fuit quam pro uictoria.
 B) Canachi signa rigidiora sunt quam ut imitentur ueritatem.
III) Ressemblance ("le même que"):
 A) idem qui, quae, quod: Tibi praecipio idem quod ceteris. Iisdem libris utor quibus tu;
 B) non alius quam. GL92.
IV) Propositions comparatives
 A) Pronom ou adverbe relatif + pronom ou adv. demonstratif:
  i) Qualis pater, talis filius
  ii) Quot homines, tot sententiae
  iii) Tam bonus est filius, quam pater
  iv) Non (tantum) proficiebam, quantum uolebam
  v) Vt (ou quemadmodum) dixi, sic (ou ita) faciam
 B) EO... QVO, devant les comparatifs: Eo modestior est, quo doctior. Eo modestior uidetur, quod nunquam de se loquitur
 C) VT QVISQVE... ITA, devant les superlatifs: Vt quisque est uir optimus, ita difficillime alios esse improbos suspicatur
 D) Correlation libre (indicatif): ita (sic)... ut (sicut); tam... quam; tantus... quantus; talis... qualis; tot... quot; idem... qui; quemadmodum: Ita sensit, ut loquitur.
 E) Correlation stricte (ind.):
  i) Comparatifs ou verbes de signification comparative (malle, praestare): quam: Quid est leuius aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus consilium capere?
  ii) Adjectifs d'égalité, ressemblance ou contraires: aequus, (dis)par, (dis)similis, idem, alius, aeque, aliter, contra, perinde, proinde, secus... ac (atque): Virtus eadem in homine ac deo est. Alius est atque erat.
  iii) Après négation ou interrogation: ...nisi: Quid est pietas nisi uoluntas grata in parentes?
 F) Comparatives-conditionnelles (subj.): quam si, quasi, tamquam (si), ut (si), uelut (si), ac (si)... ita: Quasi mea culpa bona perdiderit, ita est mihi inimicus. SOL18.
 G) Propositions finales avec un comparatif: Legem breuem esse oportet, quo facilius teneatur. GL144; 155; LPC36.
COMPARAÎTRE. Nunc ueniat in medium Lambertus Pigini 88(1)L13.
COMPARTIMENT. Ecce loculamentum uacuum. In rete sarcinas ponamus. LSP144.
COMPOSER. Egregia domina Sara Naccari Symphoniam concinnauit. 92(4)L268.
COMPTE D'ÉPARGNE. Ratio ad pecuniam ponendam. 90(1)L(cc).
COMPTER. Numerabo usque ad tria! … Vnum. IN9:3,2.
CONCERT. acroma seu concentum musicum. 94(1)L51.
Concession

I) Complément:
 A) affirmatif:
  i) etiam: Dixit se etiam cum paucis statim progressurum. LPC34.
  ii) uel + superlatif: Cutis mea uel minima exustione statim uulneratur. LSP252.
  iii) ipse: Saepe hominibus ipsa laude nocetur. K35.
 B) négatif
  i) ne… etiam
  ii) ne… quidem: Ne cruciatu quidem ut loquerentur seruis persuadere possit. K35.
II) Propositions concessives: sont souvent rappelées par tamen (cependant), at certe (du moins), nihilominus (néanmoins) en tête de la principale.
 A) Indicatif:
  i) quamquam,
   a) conjonction (quoique): Quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, tamen fuit mihi periucunda. Quamquam fessi erant, tamen proelium commiserunt;
   b) adverbe + principale (mais du reste): Quamquam quid loquor?
  ii) etsi, tametsi (quoique): Etsi nihil erat noui, tamen ad te scribere uolui.
  iii) quidem... tamen (…à la vérité …cependant): Fessi quidem erant, tamen...
 B) Subjonctif:
  i)  quamuis (quelque… que), doit régulièrement viser un adjectif ou un adverbe au positif, plus rarement un verbe suggérant une idée de degré comme probare (approuver), cupere (désirer), timere (craindre): Quamuis improbus esset Catilina, tamen fautores habebat;
  ii) ut (en admettant que): Vt quaeras, non inuenies.- Ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen… (BG 3,9,6);
  iii) quum, cum (bien que): Socrates et Plato, ut rationes non redderent, auctoritate tamen minores philosophos uincerent. Phocio, cum diues esse posset, noluit.
  iv) licet (il est permis, je veux bien que) est un verbe et exige la concordance des temps: Licet undique terrores piriculaque impendeant, omnia subibo.
  v) sans préposition: Fuerit diues pater meus. At dares hanc uim M. Crasso, ut… Sit fur, sit sacrilegus…; at est bonus imperator.
 C) Comme les conditionnelles: etsi, etiamsi (même si), si... tamen:
  i) réelles: indicatif: Bonos uiros sequar, etiamsi ruent;
  ii) possibles, irréelles: subjonctif: Etiamsi timidi essemus, tamen timorem abiceremus. Cic.73; GC355; GL146; SOL14.
Concordance des temps. Consecutio temporum Voir  Temps III)
CONCOURS. qui ad certamen descendunt 89(1)L59.
CONCURRENCE. Competitio commercialis. DIL.
CONDAMNATION À VIE. In Gallia enim propter grauissima facinora patrata a iudice iam dudum absens est damnatus atque sententia lata mandatus uinculis sempiternis. 94(3)L224.
Condition.

Le conditionné (p. principale, apodose) se met au temps et mode des propositions principales; la condition (hypothèse, protase) (si…) comme suit:
I) Réelle: indicatif (tous les temps):
 A) On suppose que la condition se réalise ("s'il est vrai que…", "si l'on admet que…"):
  i) ind. prés.: la condition posée, la conséquence suit nécessairement: Si amitti uita beata potest, beata esse non potest. Possum si uolo. Si hoc dicis, mentiris. Si uis pacem, para bellum;
  ii) futur: éventuelle: on suppose que la condition se réalisera, ou qu'elle se réalise d'habitude: Scribentur plura, si uita suppetet. Si te rogauero aliquid, nonne respondebis? Potero, si uoluero. Hunc librum si leges, laetabor. Hunc librum si legeris, laetabor
  iii) passé (la condition est évidemment remplie): si (quidem): Si quidem Homerus fuit ante Romam conditam…
 B) "Excepté si" "à moins que":
  i) NISI uidero, non credam. Est amicitia nihil aliud nisi summa consensio.
  ii) Ironique: NISI FORTE, NISI VERO + ind.: Nisi uero existimatis dementem P. Africanum fuisse.
 C) SI NON, SI MINVS:
  i) Si feceris, laetabor, si non feceris, ignoscam.
  ii) Verbe sous-entendu: SI MINVS: Si feceris, laetabor, si minus, ignoscam.
  iii) Si diues non sum, at certe non infelix.
 D) Sin, si autem, sin autem: "si au contraire": Hunc mihi timorem eripe; si est uerus, ne opprimar; sin falsus, ut aliquando timere desinam.
 E) Double: SIVE... SIVE, SEV... SEV: Hoc loco libentissime soleo uti, siue mecum ipse cogito, siue quid scribo aut lego.
II) Potentielle: fait purement possible ("s'il arrivait que") ou simple conception de l'esprit ("à supposer que"). Habituellement, on parle de l'avenir:
 A) présent: subj. prés. (prés. infc).: Possim si uelim.Si hoc dicas, mentiaris. Si (umquam) amicus habeam, felix sim. Si exsistat ab inferis hodie Lycurgus, gaudeat.
 B) passé: subj. parfait.
III) Irréelle: la condition, contraire à la réalité, ne se réalise ou ne se réalisa pas:
 A) du présent: subj. imp. (passé infc.): possem si uellem. Si amicum haberem (sed non habeo), felix essem
 B) du passé: subj. plusqparf (passé parf.): potuissem si uoluissem. Si sanus fuissem, medicum non expetiuissem. Si amicum habuissem (sed non habui), felix fuissem.
V) Universelle: ind.: "chaque fois que…"
 A) Présent: Si de finibus controuersia est, idem [Druidae] decernunt.
 B) Imparfait + imparfait ind.: Poteram, si uolebam.
 C) Plusqparf. + imparfait ind.: Si qui inuenerant, laeti afferebant.
VI) Consecutio temporum: Voir Temps II A).
VII) Dans le style indirect: Voir Style indirect III D). GC295; GL149; LSP234; 2MGL517.
CONDOM. Voir Préservatif.
CONFISCATION. Post primum bellum pancosmium confectum, in quo Austria cladem accepit, Zita una cum marito … exsilium et publicationem bonorum est perpessa. 89(2)L129.
CONGÉLATEUR. Arca gelatoria. DIL.
CONGRÈS. Cardinalis Pallazzini in extrema acroasi congregatos alloquitur. 89(1)L3.

CONNAÎTRE. ¶~ mentalement: langues, sciences, savoir faire une chose: scire: scientia. ¶~ des personnes: nouisse: consuetudo. ¶Apprendre des faits: cognoscere, comperire: cognitio; scire: Certo scio (je suis persuadé). Illud pro certo affirmare licet. Mihi exploratum est. Exploratum / certum habeo. Inter omnes constat. Mihi persuasum est. Persuasum sibi habere. Mihi persuasi. Certe scio (c'est [un fait] certain). Hoc certum est. Probe scio. Non ignoro. Non sum ignarus / nescius. Non sum inscius.- Non me fugit / praeterit. Quantum scio. Quod sciam. Aliquid compertum habere. ¶Comprendre: intellegere.- ¶Percevoir par les sens: percipere, sentire.- ¶Reconnaître des personnes ou des faits: agnoscere.- ¶Connaissance théorique: Ratione / doctrina aliquid cognitum habere. Ad artem / ad rationem reuocare aliquid. Doctrinam ad usum adiungere. ¶Ne pas savoir nescire. LPB83, 90.
CONSEILLER. ¶Aliquem in / ad consilium adhibere. Consilium dare alicui. Aliquem consilio (et re) iuuare. Consilii mei copiam facio tibi. Consilium petere ab aliquo. ¶Pousser à: Auctorem esse alicui, ut…  LPB84.
CONSENTIR malgré soi. Descendere al aliquid / ad omnia. LPB86.
Conséquence

I) Complément: Ex quo factum est ut… GL165
II) Propositions consécutives:
 A) Antécédant dans la principale:
  i) si grand TANTVS
  ii) tel, de telle sorte TALIS, IS
  iii) si nombreux TOT
  iv) si souvent TOTIES
  v) de telle manière ITA, SIC
  vi) à un tel point ADEO
  vii) à ce point VSQVE EO
  viii) si (avec adj. et adv.) TAM. K205; LPC205.
 B) Conjonction:
  i) affirmatives: VT
  ii) négatives: VT NON, (VT NE, NE, QVIN)
 C) Verbe
  i) Mode: subjonctif: Adeone me delirare censes ut ista esse credam? SOL15.
  ii) Concordance des temps:
   a) en général, suivent la règle: Tantus in curia clamor factus est, ut populus concurreret;
   b) cependant, après un verbe principal
    1) au passé:
     11) résultat actuel: présent: Tanta ui tonuit, ut etiamnunc tremam;
     12) résultat permanent: parfait: Adeo excellebat Aristides abstinentia, ut iustus sit appellatus. Ita inscitus is erat ut quodam die sibi nasum serra mechanica stupide secuerit. LSP82.
     13) fait passé:
      131) réalité historique momentanée qui suit dans le temps, ou fait à valeur propre: parfait: Summa difficultate rei frumentariae, usque eo ut complures dies frumento milites caruerint...
      132) nuance de durée, finalité, intensité: imparfait: ...et extremam famem sustentarent.
    2) au présent, si la subordonnée exprime un fait passé, parfois imparfait: Cuius praecepti tanta uis est, ut Delphico deo tribueretur. GC292.
CONQUISTADORES. Haec initia rerum Americanarum, quae praesertim per expugnatores immensum sunt auctae, at indigenis saepe fuere detrimento. 92(4)L323.
CONSERVES. cum in specu illo solum eduliis uesci debuisset, quae uasculis metallicis continebantur. 92(2)L99.
CONSOMMATEUR. Consumptores rem oeconomicam usque auctum iri non credunt. NL001208.
CONSOMMATION In oeconomia Americanorum indicia apparent, quae ostendunt consumptionem priuatam deminui. NL001208.
CONSTITUTION. Forma ciuitatis. DIL.
CONSUMISME. mentis habitus in consumenda bona procliuis. 87(2)L126.
CONTES Formules pour commencer et finir: Fuit quondam... . Post tot pericula et casus beatissimi uixerunt. Fabella modo hic erat apud nos, nunc illic est. Aspicite, pueri, abit fabella!. 95(1)L49.
CONTINENT. in omnes terras continentes peruenerunt. 93(3)L164.
CONTRACEPTION. methodi contra conceptionem; conceptum impeditio; atocia; uiae concipiendae proli contrariae. 87(2)L122. mentis habitus conceptioni aduersus 87(2)L126.- Legati... Apostolicae Sedis... temperationi natalium, quae non fit secundum naturam sed atociis... sunt aduersati. 94(3)L226.
CONTRÔLE DE NAISSANCES. Multo maior pars congregatorum temperationem natalium quasi efficax remedium ad incrementum illud minuendum et miseriam subleuandam probauit. 94(3)L226.
CONTRÔLEUR. In foetida latrina, ne a tesserarum terebrandarum exactore deprehenderetur, per totum fere ferrouiarii itineris spatium… est commorata. 94(1)L33.
CONVENIR à quelqu'un Decêre aliquem.

CONVICTION. Sic habeto. Persuade tibi. Velim tibi ita persuadeas. Sic uolo te tibi persuadere. Adducor, ut credam… ¶Non possum adduci ut (credam)… Ex animi mei sententia (iuro). Suo iudicio uti. LPB83.
COPYRIGHT. Cum nullum indicium iuris proprietatis librariae inveniam… W991007.
CORPS HUMAIN. Voir Bouche, Cheveux, Côté, Cou, Doigts, Fesses, Force, Front, Main, Pénis, Pieds, Oreilles, Sang, Sens, Sentiments, Tête, Visage, Yeux.
Corrélatifs
Interrogatifs
Démonstratifs
Relatifs définis
Relatifs indéfinis
Indéfinis
Quis
Qui
Quid
Hic, iste, ille
Idem
Qui Quicumque
Quisquis
Aliquis
Alius, nemo
Quiuis, quilibet
Quisquam, unusquisque
Vter
Vter Vtercumque Alter, neuter, uterque
Qualis Talis Qualis Qualiscumque Qualislibet
Quantus Tantus Quantus Quantuscumque Aliquantus
Quot Tot Quot Quotcumque (sunt) Aliquot, Quotlibet
Quotus Quotus
Quotuscumque (est) Quotuslibet. GL27
CORRIDA. Tauromachiis adesse malo. LSP290.
CÔTÉ. Ab alicuius latere non discedere. A latere regis esse. LPB25.
COU. Gladius ceruicibus impendet. Hostis in ceruicibus alicuius est. Velut in ceruicibus habere hostem. Bellum ingens in ceruicibus est. Ceruices frangere alicui / alicuius.
COUPE. La ~ Euax, existimatores unanimiter uobis cantharum uictorialem acrobatiae aeriae adiudicauerunt. IN55,4. ¶Voir Ustensiles.
COURAGE. Bon ~! Bono sis animo! IN1:3,1.
COURGETTE. Cucurbitula. 92(4)L324.
COURT-CIRCUIT. Illi… circuitum curtum effecerunt. IN28:1,2.
COUSSIN. parcite podicibus! utimini puluinis! AGl38:1.
COUTEAU. Voir Ustensiles.
COUVRE-FEU. Domuegressio interdicta. DIL.
COVER-GIRL. Exterioris paginae puella.
CRAINDRE. ¶En général timere. ¶Avec idée de respect uereri. ¶ ~ un danger metuere.
CRAVATE.  Focale -is Croatum 89(1)L48.- Israëliani uestitu forensi cum focali Croato caeruleo utebantur. 95(1)L51.- Vae mihi! Totum diem focali constrictus aestuare coactus sum. LSP122.- Vsque haec tela, quae a nostro collo pendit, (croatam dicunt), mulierum delectandarum causa sumitur. W001011.
CRÉDIT. À ~ Currum sumptuosum non praesentibus nummis emit. LSP338.
CRÈME GLACÉE. sorbillum glaciatum haurientes. 89(1)L43.- Loquor de istis maculis glaciei edibilis. H298.
CRÉOLE. incolae maximam partem creola lingua utuntur. 94(3)L222.
CRITIQUE. Nunc autem ad ea quae dente critico momordisti 87(1)L73.
CROQUE-MORT. genibus intremisco, quotiescumque mercedem, quam libitinarius mox postulabit, obiter computo. 92(4)L339.
CUILLÈRE. Voir Ustensiles.
CUISINE. Recette de ~. Enuntiare non mihi licet, quia praeceptum arcanum est. H43. ¶Restes de ~. Quid hodie cenabimus? -Frustula!.H52.
CULTURE. cultus humanus; noua animorum cultura; summa penuria bonorum animi culturae 87(2)L122.- Die XVII mensis Maii Florentia, totius Italiae… lumen, praesertim quod ad humanum cultum et artificiosa attinet opera…, ingenti fragore est repente expergefacta. 93(2)L140.
¶Animum, ingenium excolere. Animi, ingenii cultus (cultura). Optimis studiis / artibus / optimarum artium studiis eruditum esse. Litteras scire. Litterae interiores et reconditae. Artes reconditae. Sunt in illo, ut in homine Romano, multae litterae. Omni uita atque uictu excultum atque expolitum esse. Homines / gentem a fera agrestique uita ad humanum cultum ciuilemque deducere. ¶Litteris leuiter imbutum / tinctum esse. Omnis cultus et humanitatis expiertem esse. Ab omni cultu et humanitate longe abesse. LPB95.

CUNÉIFORME, ÉCRITURE. Ex thesauris historicis maioris momenti tantum triginta tres nondum reperti sunt, inter eos tabulae antiquissimae litteris cuneatis scriptae. NL030613.
CYCLISTE. Vrsus birotarius. Animal "plantigradum", pristinae artis non immemor, statim birotae mulieris insedit eamque ferinis propulit pedibus. 93(3)L232.

¶CYLINDRÉE.Ea est automataria birota magni ponderis magnaeque amplitudinis in cylindris effectae uel, quo breuius dicam, amplitudinis cylindricae 95(4)L349.

2006 06 03


HOSPITIBVS SALVTEM
SIGLA
NEXVS alibi in tela
A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z