B

BAFFE. proeliabor usque ad mortem! -Visne alapam? AGl11:2,2.
BAGAGES. Difficile est sarcinas in raeda collocare. LSP28.- Si fessi non estis, postquam impedimenta uestra domi reliqueritis, urbem extemplo lustrare poteris. LSP426.
BAIGNOIRE. Amici ambo equum compedibus illigant eumque pedibus subleuatum subito in labrum  (-um, -i) deiiciunt. LSP186.
BAIN. (salle de) Cella balnearia. LSP164.
BAÏONETTE. Mucro Baionensis. DIL.
BAL. Saltatio-onis, f. DIL.-  ~ masqué Saltatio personata. 0302Iu2.
BALLE. Venatores fraudulenti, celeribus autocinetis uehentes, pachyderma glandibus [<glans f.] metallicis, e polybolis emissis, perfodiunt. 88(1)L64.- Medice, quid est? Nil graue. Telum costa deflexum. IN2:1,1. Tellorum glandes desunt! IN17:1,3.- Subsiste aut telum coniciam! IN26:2,2.- plumbeis fistulis occidimur tantum modo quia religiosi sumus. 93(2)L154. ¶~ de caoutchouc. Milites Israelianos glandes in tumultuantes coniecerunt. 96(4)L346.
BALLON. parui pyroboli chartacei sunt displosi, artificiosi ignes Bengalenses accensi, folliculi colorati in aëra emissi, cantibus animi excitati. 90(3)L206. ¶~ de rugby. Iecur huius hominis magnum est ut follis ouatus. LSP160.
BANANE. Banana. 97(2)L161.
BANDE. Globum internationalem paracharactarum in uincula coniectum. IN62:1.
BANDES DESSINÉES (B.D.)  Fabulae nubeculatae. Eph051213.- Series pictographica. W.- quoniam fabellas depictas, seu nubeculatas, easque lingua latina conscriptas, edendas curo. 88(1)L14.- ad quid legere libellos nubeculatos potius quam Ciceronem aut Tacitum? 88(1)L14.- Iocosae narratiunculae, quae de eo [Donaldo Anate] agunt, in pelliculas cinematographicas sunt receptae et in libellos pictographicos (…ad hoc uerbum nouum quod attinet, malo sequi Lexicon Auxiliare Christiani Helfer quam portentum inducere, aliis acceptum, ex quo "nubeculati" uocantur). 88(1)L62.
BANQUE. Argentariorum societas 90(1)L(cc). Argentaria-ae. DIL.

¶AGENT D'ÉCHANGE Chrematista-ae, m. DIL.
¶BANQUE MONDIALE Argentarium Mundiale. W971229.
¶BILLET DE ~ Voir Billet.
¶FONDS MONÉTAIRE INTERNATIONAL Internationalis Copia Monetaria. W971229.
¶MANDAT Assignatio argentaria. DIL.
¶VIREMENT BANCAIRE Opistographum -i DIL
BANQUEROUTE. Voir Faillite.
BARBELÉE. alto reticulo ferreo clausi, sensimus nos sub Germano iugo esse. 90(4)L279.-
BARQUE, CANOT. Heus tu, locabisne mihi hanc lintrem? IN42:3,4.- Cumbam remo leniter agitando per amnem lucidum impello. 89(4)L299.- ¶~ à voiles. Post hos alii scapha uelifera in Portum Diuitem nauigarunt. 94(3)L223.
BASEBALL.  Etiam stadium pilae ludi a basi terrae motum tolerauit, ubi sexaginta quinque milia hominum erant congragati ad spectandum certamen extremum, pertinens ad principatum huius ludi in orbe terrarum. 89(4)L277.
BASKET-BALL. Quale canistriludii (<-ium) certamen! Victor discedes! 0009Iu6.
BATEAU à moteur. Henricus Carlsen…, nauigio automatario uehens… in molem glaciatam est impactus. 92(4)L322.- ~naufragé nauis fracta. 94(4)L322.
BAVARD. uix bucconi illi… persuaseram 92(4)L342.
BEAUCOUP

I) ~ de  = "nombreux et…": multi et graues dolores GL81.
II) de~ plus: abl. de différence + comparatif: Multo longior;
III)de~ le plus: longe + superlatif: Longe eloquentissimus. GC154.
IV) Voir Quelqu'un, quelque, plusieurs, beaucup.
BEAUTÉ. Produits de.~ Mirabar, cur tot formae medicamina mater mea emeret 88(2)L.- Concours de ~ Kinsasae in lautissimo conclaui "Deuersorii omnium continentium", Europaeum cultum ostentantis, inter innuptas adulescentes Zairenses certamen uenustatis muliebris est celebratum. 95(3)L233.
BEAUX-ARTS. Dalí … e Matritensi Schola artium elegantium est eiectus. 89(1)L45.
BEEFSTEAK. Tantum tibi dicam, rectius te, istorum ciborum plumbeorum loco, comesturum fuisse assulam bubulam cum solanis frictis. LSP274.
BENZINE. Deficiente benzinio, in insulam… coactus est se recipere. 92(4)L323.
BERNE, EN In Gallia nationis uexilla in mediis palis sunt usquequaeque proposita. 96(1)L70.
BESOIN .Avoir ~ Mihi opus est amico. Liber mihi opus est. Quid tibi opus est? Opus est properare. Opus est properato. GL108.
BICYCLETTE. Crepundia, pila, bicyclula, machinulae in cubiculi angulo anxie exspectant reditum. 93(2)L144.- Birota autem frater ille iam longe a me erat. LSP176.
BIDET. De labello intimo uel mannulo hydraulico: LABELLVM, quo utimur ad intimas corporis partes tergendas, Francogallice est "bidet". Quod quidem uocabulum idem ualet ac MANNVLVS. W.
BIDONVILLE. tuguriopolis 89(1)L4.
BIENVEILLANCE. Libentissimo animo accipere.

BIG-BANG. Vltra Magnum Fragorem ni "aliquod" ni "nihil" erat. W011031.
BIGOUDI. Calamistrum-i. DIL.
BIKINI. Vestis balnearis bipertita. DIL.
BILLET ¶de banque. Nummi schedulae. ¶~ d'entrée. Plurimi, tesserulis aditialibus carentes aut tesserulis usi adulteratis, ante ostium clausum premunt urgentque. 96(4)L347.  Tessera accessus. 0208Iu6 ¶~ de voyage tessera itineraria.
BIOLOGISTE. Alanus Southward, magni nomini biologus. 89(3)L184.
BIZARRE, DRÔLE, ÉTRANGE. Iuuenem cum caniculo scurrili? IN5:4,3.
BLÂMER. Caue mihi sis rursum increpandum! IN13:2,1.
BLITZ. publicae securitatis custodes incursione fulminea in domos et cellas loricatas scelestorum… irrumpentes sexaginta duos maleficos comprehenderunt. 92(1)L36.
BLOCUS COMMERCIAL. [Summus Pontifex] diram commercii interclusionem elata uoce damnare non dubitauit. 98(1)L63.-
BOÎTE DE NUIT. in taberna quadam nocturna amplius cemtum homines bibendo, sermocinando, praesertim uero saltando partem noctis, qua sabbatum diei dominici iungitur, transigerunt. 90(1)L48.
BOLCHEVIK. [Nicolaus II] una cum uxore et filiis a Bolsevistis anno MCMVIII est trucidatus. 91(4)L297.
BOMBE. Dum pompa funebris ducitur, pyrobolus, a scelestis sub ponte collocatus, quem ea transibat, subito est diplosus. 89(1)L48. Ferdinandus archidux, … in Serbia a quodam manuballistula igniuoma est interfectus. 89(2)L129.- globus igniuomus maximo cum fragore displosus est. 93(4)L345. ¶~ fumigène Globus fumificus. DIL. ¶~ lacrimogène Globos lacrimosos quoquouersus coniciunt 95(3)L242.- Milites Israelianos pyrobolos lacrimatorios in tumultuantes coniecerunt. 96(4)L346.-  ~ sale. Bomba sordida nuncupatur instrumentum necis, quod ex materia displosiua et elementis radioactiuis mixtis constat. NL020614.
¶BOMBARDER. Russi … "terram perustam", ut aiunt, reliquerunt, uicos et oppida missilibus et pyrobolis uerberando, disiciendo. 89(1)L.- De re iuuat referre, quae in bello ad Sinum Persicum recens gesto magni erat momenti, id est de artificio uere mirabili, quo aëronaues pirobolorum coniectrices seu, quo breuius dicamus, pyrobolariae, in altitudinem septem milium metrorum supra maris libram uolantes, ex aëroplanis cisterniferis liquorem propulsorium accipiunt. 91(2)L112.
- Aeroplana Americanorum bellica uarias Afganistaniae regiones iam per sesquiseptimanam die ac nocte bombardant. NL011019.- Milites Israëlianos pyrobolos lacrimatorios in tumultuantes coniecerunt. 96(4)L346. -
BONHEUR. Ad felicitatem magnus cumulus accedit ex aliqua re. Aliquid felicitatis cumulum affert. Aliquid felicitatem magno cumulo auget. In rebus prosperis et ad uoluntatem fluentibus. Beata uita. Beate uiuere. Beatum esse. Ad bene beateque uiuendum. LPB50.
BOOM ÉCONOMIQUE. Ciuitas illa, postquam improuisa prosperitate uenditione olei terrigeni, quo abundat, est fruita, deinde, cum huius pretium iaceret, in magnam difficultatem rei nummariae incurrit. 89(2)L128.
BOUCHE. Mordicus tenere aliquid.
BOUCHER. Apud lanium carnem emit bubulam, uitulinam, ouillam, suillam. LSP240.
BOULANGERIE. A pistore panem petit. E pistrina exit. LSP240.
BOURSE. in foro argentario cursus chartarum bursariarum ualde uacillaverunt. NL001208.
BOUSSOLE. Magnetica acus nautica. DIL.
BOUTIQUE. homines ante tabernas uenalicias in agmine constituti. 91(4)L298.- arundo, quam in sumptuosissima taberna sibi parauit. 92(1)L41.-
BOUTON. Necten -inis n. DIL.- Veteres fibulis uestes subnectebant, saeculo autem XIII, quo homines coeperunt uestibus indui, quae corpori artius adhaerebant, globulis uestitum componere assueuerunt. 96(2)L164. ¶~, TOUCHE. Sufficit ut praeses malleolum mechanematis comprimat, ut tota uis armorum exitialium ilico simulque moueatur. 96(4)L343.
BOY SCOUT. Thomas Hamilton, uetus paedicator, iam olim propter prauos mores e solidalitate adulescentium exploratorum est eiectus. 96(1)L82.
BRACONNIER. Venatores fraudulenti, celeribus autocinetis uehentes, pachyderma glandibus [<glans f.] metallicis, e polybolis emissis, perfodiunt. 88(1)L64.
BRASSERIE.  Officina cereuisiae. H180.
BRIQUET. Ignitabulum-i. DIL.
BRISE-GLACE. septem socii post uarias fortunae uicissitudines in nauem glacifragam Russicam excepti [sunt]. 96(2)L159.
BRONZER. Mirabar, cur … mater mea … in ora apricaretur. 88(2)L159.
BUANDERIE. Lauatorium; lauatoria diaeta; fullonium; fullonica -ae; fullonica -orum; taberna naccina; taberna uestimentis lauandis; taberna lauandariis deponendis. 93(1)L80.
BUNKER. quadraginta sex subterranea receptacula loricata sunt constructa. 90(2)L125. Saddam Hussein… in profunda cella loricata subterranea, ut diurnariis referunt, est tutus ab ictibus. 91(1)L33.
BUREAU ¶Table Videamus paululum quid sit super hanc mensam scriptoriam. IN54:3,1. ¶Cabinet Grapheum-i, n. DIL.- in zotheca ad mensam scriptoriam sedens... 96(1)L70.- Vmbraculum PVL68.-  Haec turris … spatia diuersi generis continet ut … officia graphealia. NL031121.
BUREAUCRATIE. sperauit se per longos anfractus grapheocratiae posse consultum infirmare ac tollere. 96(3)L253.- ¶BUROCRATE Grapheocrata -ae. W030615.
BUT. Res eo spectat, ut… Id quod uoluit consecutus est. Quid tibi uis?  LPB87.
But

I) Complément:
 B) Adjectif verbal
  i) Nuance de destination, s'il est attribut du complément direct: Dedet mihi libros legendos. Puerum educandum suscepit.
  ii) Nuance d'obligation, quand il est attribut du sujet ou épithète: Colenda est uirtus. Prudentia est rerum expetendarum fugiendarumque scientia.
  iii) AD avec gérondif ou adjectif verbal: Surgere ad fugiendum. Venerunt ad ludos spectandos.
  iv) Gérondif ou adj. verbal + CAVSA ou GRATIA: Misit legatos, pacis petendae causa.
II) Propositions finales:
 A) mode: subjonctif.
 B) la concordance des temps s'applique strictement.
 C) conjonction:
  i) affirmatives: VT: Vt peteret Italiam, Dollabella naues comparauit;
  ii) négatives: NE: Codrus uestem mutauit ne posset agnosci;
  iii) avec un comparatif dans la finale: QVO (ut eo): Legem breuem esse opportet, quo facilius teneatur.
V) Relative de but: QVI (= ut ego, tu, is…): Misit legatos qui pacem peterent. GC305; GL126; 129; 144.

2006 06 01


HOSPITIBVS SALVTEM
SIGLA
NEXVS alibi in tela
A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z